monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, IX <<<     >>> XI

Augustinus, De Civitate Dei, 10, Caput X

1 Ecce nunc alius Platonicus, quem doctiorem ferunt, Porphyrius, per nescio quam theurgicam disciplinam etiam ipsos deos obstrictos passionibus et perturbationibus dicit, quoniam sacris precibus adiurari tenerique potuerunt, ne praestarent animae purgationem, et ita terreri ab eo, qui imperabat malum, ut ab alio, qui poscebat bonum, per eandem artem theurgicam solvi illo timore non possent et ad dandum beneficium liberari.
2 Quis non videat haec omnia fallacium daemonum esse commenta, nisi eorum miserrimus servus et a gratia veri liberatoris alienus? Nam si haec apud deos agerentur bonos, plus ibi utique valeret beneficus purgator animae quam malevolus inpeditor. Aut si diis iustis homo, pro quo agebatur, purgatione videbatur indignus, non utique ab invido territi nec, sicut ipse dicit, per metum valentioris numinis inpediti, sed iudicio libero id negare debuerunt.
3 Mirum est autem, quod benignus ille Chaldaeus, qui theurgicis sacris animam purgare cupiebat, non invenit aliquem superiorem deum, qui vel plus terreret atque ad bene faciendum cogeret territos deos, vel ab eis terrentem compesceret, ut libere bene facerent; si tamen theurgo bono sacra defuerunt, quibus ipsos deos, quos invocabat animae purgatores, prius ab illa timoris peste purgaret.
4 Quid enim causae est, cur deus potentior adhiberi possit a quo terreantur, nec possit a quo purgentur? An invenitur deus qui exaudiat invidum et timorem diis incutiat ne bene faciant; nec invenitur deus qui exaudiat benevolum et timorem diis auferat ut bene faciant?
5 O theurgia praeclara, o animae praedicanda purgatio, ubi plus imperat inmunda invidentia, quam inpetrat pura beneficientia! Immo vero malignorum spirituum cavenda et detestanda fallacia, et salutaris audienda doctrina.
6 Quod enim qui has sordidas purgationes sacrilegis ritibus operantur quasdam mirabiliter pulchras, sicut iste commemorat, vel angelorum imagines vel deorum tamquam purgato spiritu vident (si tamen vel tale aliquid vident), illud est, quod apostolus dicit: "Quoniam satanas transfigurat se velut angelum lucis." Eius enim sunt illa phantasmata, qui miseras animas multorum falsorumque deorum fallacibus sacris cupiens inretire et a vero veri Dei cultu, quo solo mundantur et sanantur, avertere, sicut de Proteo dictum est, "formas se vertit in omnes", hostiliter insequens, fallaciter subveniens, utrobique nocens.
Augustinus HOME

bke17.137v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik