monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, II <<<     >>> IV

Augustinus, De Civitate Dei, 10, Caput III

1 Quae cum ita sint, si Platonici vel quicumque alii ista senserunt cognoscentes Deum sicut Deum glorificarent et gratias agerent nec evanescerent in cogitationibus suis nec populorum erroribus partim auctores fierent, partim resistere non auderent: profecto confiterentur et illis inmortalibus ac beatis et nobis mortalibus ac miseris, ut inmortales ac beati esse possimus, unum Deum deorum colendum, qui et noster est et illorum.
Huic nos servitutem, quae λατρεία Graece dicitur, sive in quibusque sacramentis sive in nobis ipsis debemus.
2 Huius enim templum simul omnes et singuli templa sumus, quia et omnium concordiam et singulos inhabitare dignatur; non in omnibus quam in singulis maior, quoniam nec mole distenditur nec partitione minuitur. Cum ad illum sursum est, eius est altare cor nostrum; eius Unigenito eum sacerdote placamus; ei cruentas victimas caedimus, quando usque ad sanguinem pro eius veritate certamus; eum suavissimo adolemus incenso, cum in eius conspectu pio sanctoque amore flagramus; ei dona eius in nobis nosque ipsos vovemus et reddimus; ei beneficiorum eius sollemnitatibus festis et diebus statutis dicamus sacramusque memoriam, ne volumine temporum ingrata subrepat oblivio; ei sacrificamus hostiam humilitatis et laudis in ara cordis igne fervidam caritatis.
3 Ad hunc videndum, sicut videri poterit, eique cohaerendum ab omni peccatorum et cupiditatum malarum labe mundamur et eius nomine consecramur. Ipse enim fons nostrae beatitudinis, ipse omnis appetitionis est finis. Hunc eligentes vel potius religentes (amiseramus enim neglegentes) -- hunc ergo religentes, unde et religio dicta perhibetur, ad eum dilectione tendimus, ut perveniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti.
4 Bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu veris impletur fecundaturque virtutibus. Hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota virtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere.
5 Sic complentur duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae: "Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua", et: "Diliges proximum tuum tamquam te ipsum." Ut enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se diligit aliud vult esse quam beatus.
6 Hic autem finis est adhaerere Deo. Iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum Deum? Hic est Dei cultus, haec vera religio, haec recta pietas, haec tantum Deo debita servitus.
7 Quaecumque igitur inmortalis potestas quantalibet virtute praedita si nos diligit sicut se ipsam, ei vult esse subditos, ut beati simus, cui et ipsa subdita beata est. Si ergo non colit Deum, misera est, quia privatur Deo; si autem colit Deum, non vult se coli pro Deo.
8 Illi enim potius divinae sententiae suffragatur et dilectionis viribus favet, qua scriptum est: "Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli."
Augustinus HOME

bke17.134r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik