monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, XX <<<     >>> XXII

Augustinus, De Civitate Dei, 9, Caput XXI

1 Ipsi autem daemones etiam hoc ita sciunt, ut eidem Domino infirmitate carnis induto dixerint: Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Clarum est in his verbis, quod in eis et tanta scientia erat, et caritas non erat. Poenam suam quippe formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant.
2 Tantum vero eis innotuit, quantum voluit; tantum autem voluit, quantum oportuit. Sed innotuit non sicut angelis sanctis, qui eius, secundum id quod Dei Verbum est, participata aeternitate perfruuntur, sed sicut eis terrendis innotescendum fuit, ex quorum tyrannica quodam modo potestate fuerat liberaturus praedestinatos in suum regnum et gloriam semper veracem et veraciter sempiternam.
3 Innotuit ergo daemonibus non per id, quod est vita aeterna et lumen incommutabile, quod inluminat pios, cui videndo per fidem, quae in illo est, corda mundantur, sed per quaedam temporalia suae virtutis effecta et occultissimae signa praesentiae, quae angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possent esse conspicua.
4 Denique quando ea paululum supprimenda iudicavit et aliquanto altius latuit, dubitavit de illo daemonum princeps eumque temptavit, an Christus esset explorans, quantum se temptari ipse permisit, ut hominem, quem gerebat, ad nostrae imitationis temperaret exemplum.
5 Post illam vero temptationem, cum angeli, sicut scriptum est, ministrarent ei, boni utique et sancti ac per hoc spiritibus inmundis metuendi et tremendi, magis magisque innotescebat daemonibus quantus esset, ut ei iubenti, quamvis in illo contemptibilis videretur carnis infirmitas, resistere nullus auderet.
Augustinus HOME

bke17.131r bnf12214.564

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik