Augustinus, De Civitate Dei, 9, Caput XX
1 | Quamquam etiam ipsa origo huius nominis, si divinos intueamur libros, aliquid adfert cognitione dignissimum. Daemones enim dicuntur (quoniam vocabulum Graecum est) ab scientia nominati. Apostolus autem spiritu sancto locutus ait: "Scientia inflat, caritas vero aedificat"; quod recte aliter non intellegitur, nisi scientiam tunc prodesse, cum caritas inest; sine hac autem inflare, id est in superbiam inanissimae quasi ventositatis extollere. |
2 | Est ergo in daemonibus scientia sine caritate, et ideo tam inflati, hoc est tam superbi sunt, ut honores divinos et religionis servitutem, quam vero Deo deberi sciunt, sibi satis egerint exhiberi, et quantum possunt et apud quos possunt adhuc agant. |
3 | Contra superbiam porro daemonum, qua pro meritis possidebatur genus humanum, Dei humilitas, quae in Christo apparuit, quantam virtutem habeat, animae hominum nesciunt inmunditia elationis inflatae, daemonibus similes superbia, non scientia. |