monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, XV <<<     >>> XVII

Augustinus, De Civitate Dei, 9, Caput XVI

1 Non enim verum est, quod idem Platonicus ait Platonem dixisse: "Nullus Deus miscetur homini"; et hoc praecipuum eorum sublimitatis ait esse specimen, quod nulla adtrectatione hominum contaminantur. Ergo daemones contaminari fatetur, et ideo eos, a quibus contaminantur, mundare non possunt omnesque inmundi pariter fiunt, et daemones contrectatione hominum et homines cultu daemonum.
2 Aut si et contrectari miscerique hominibus, nec tamen contaminari daemones possunt, diis profecto meliores sunt, quia illi, si miscerentur, contaminarentur. Nam hoc deorum dicitur esse praecipuum, ut eos sublimiter separatos humana contrectatio contaminare non possit.
3 Deum quidem summum omnium creatorem, quem nos verum Deum dicimus, sic a Platone praedicari asseverat, quod ipse sit solus qui non possit penuria sermonis humani quavis oratione vel modice conprehendi; vix autem sapientibus viris, cum se vigore animi quantum licuit a corpore removerunt, intellectum huius Dei, id quoque interdum velut in altissimis tenebris rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicare.
4 Si ergo supra omnia vere summus Deus intellegibili et ineffabili quadam praesentia, etsi interdum, etsi tamquam rapidissimo coruscamine lumen candidum intermicans, adest tamen sapientium mentibus, cum se quantum licuit a corpore removerunt, nec ab eis contaminari potest: quid est quod isti dii propterea constituuntur longe in sublimi loco, ne contrectatione contaminentur humana?
5 Quasi vero aliud corpora illa aetheria quam videre sufficiat, quorum luce terra, quantum sufficit, inlustratur. Porro si non contaminantur sidera, cum videntur, quos deos omnes visibiles dicit: nec daemones hominum contaminantur aspectu, quamvis de proximo videantur.
6 An forte vocibus humanis contaminarentur, qui acie non contaminantur oculorum, et ideo daemones medios habent, per quos eis voces hominum nuntientur, a quibus longe absunt, ut incontaminatissimi perseverent? Quid iam de ceteris sensibus dicam? Non enim olfaciendo contaminari vel dii possent, si adessent, vel cum adsunt daemones possunt vivorum corporum vaporibus humanorum, si tantis sacrificiorum cadaverinis non contaminantur nidoribus.
7 In gustandi autem sensu nulla necessitate reficiendae mortalitatis urgentur, ut fame adacti cibos ab hominibus quaerant. Tactus vero in potestate est. Nam licet ab eo potissimum sensu contrectatio dicta videatur, hactenus tamen, si vellent, miscerentur hominibus, ut viderent et viderentur, audirent et audirentur.
8 Tangendi autem quae necessitas? Nam neque homines id concupiscere auderent, cum deorum vel daemonum bonorum conspectu vel conloquio fruerentur; et si in tantum curiositas progrederetur, ut vellent: quonam pacto quispiam posset invitum tangere deum vel daemonem, qui nisi captum non potest passerem? Videndo igitur visibusque se praebendo et loquendo et audiendo dii corporaliter misceri hominibus possent.
9 Hoc autem modo daemones si miscentur, ut dixi, et non contaminantur, dii autem contaminarentur, si miscerentur: incontaminabiles dicunt daemones et contaminabiles deos. Si autem contaminantur et daemones, quid conferunt hominibus ad vitam post mortem beatam, quos contaminati mundare non possunt, ut eos mundos diis incontaminatis possint adiungere, inter quos et illos medii constituti sunt?
10 Aut si hoc eis beneficii non conferunt, quid prodest hominibus daemonum amica mediatio? An ut post mortem non ad deos homines per daemones transeant, sed simul vivant utrique contaminati ac per hoc neutri beati? Nisi forte quis dicat more spongiarum vel huiusce modi rerum mundare daemones amicos suos, ut tanto ipsi sordidiores fiant, quanto fiunt homines eis velut tergentibus mundiores.
11 Quod si ita est, contaminatioribus dii miscentur daemonibus, qui, ne contaminarentur, hominum propinquitatem contrectationemque vitarunt. An forte dii possunt ab hominibus contaminatos mundare daemones, nec ab eis contaminari, et eo modo non possent et homines?
12 Quis talia sentiat, nisi quem fallacissimi daemones deceperunt? Quid quod, si videri et videre contaminat, videntur ab hominibus dii, quos visibiles dicit, "clarissima mundi lumina" et cetera sidera, tutioresque sunt daemones ab ista hominum contaminatione, qui non possunt videri, nisi velint?
13 Aut si non videri, sed videre contaminat, negent ab istis clarissimis mundi luminibus, quos deos opinantur, videri homines, cum radios suos terras usque pertendant. Qui tamen eorum radii per quaeque inmunda diffusi non contaminantur, et dii contaminarentur, si hominibus miscerentur, etiamsi esset necessarius in subveniendo contactus?
14 Nam radiis solis et lunae terra contingitur, nec istam contaminat lucem.
Augustinus HOME

bke17.129r bnf12214.556

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, XV <<<     >>> XVII
monumenta.ch > Augustinus > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik