1 | Utrum et beatus et mortalis homo esse possit, magna est inter homines quaestio. Quidam enim condicionem suam humilius inspexerunt negaveruntque hominem capacem esse posse beatitudinis, quamdiu mortaliter vivit. Quidam vero extulerunt se et ausi sunt dicere sapientiae compotes beatos esse posse mortales. |
2 | Quod si ita est, cur non ipsi potius medii: constituuntur inter mortales miseros et inmortales beatos, beatitudinem habentes cum inmortalibus beatis, mortalitatem cum mortalibus miseris? Profecto enim, si beati sunt, invident nemini (nam quid miserius invidentia?) et ideo mortalibus miseris, quantum possunt, ad consequendam beatitudinem consulunt, ut etiam inmortales valeant esse post mortem et angelis inmortalibus beatisque coniungi. |