Augustinus, De Civitate Dei, 9, Caput XII
1 | Sed nunc de his agimus, quos in natura propria descripsit inter deos et homines genere animalia, mente rationalia, animo passiva, corpore aeria, tempore aeterna. Nempe cum prius deos in sublimi caelo, homines autem in terra infima disiunctos locis et naturae dignitate secerneret, ita conclusit: "Habetis", inquit, "interim bina animalia: deos ab hominibus plurimum differentes loci sublimitate, vitae perpetuitate, naturae perfectione, nullo inter se propinquo communicatu, cum et habitacula summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat, et vivacitas illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciva, et ingenia illa ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata." Hic terna video commemorata contraria de duabus naturae partibus ultimis, id est summis atque infimis. |
2 | Nam tria quae proposuit de diis laudabilia, eadem repetivit, aliis quidem verbis, ut eis adversa alia tria ex hominibus redderet. Tria deorum haec sunt: loci sublimitas, vitae perpetuitas, perfectio naturae. Haec aliis verbis ita repetivit, ut eis tria contraria humanae condicionis opponeret. "Cum et habitacula", inquit, "summa ab infimis tanta intercapedo fastigii dispescat", quia dixerat loci sublimitatem; "et vivacitas", inquit, "illic aeterna et indefecta sit, hic caduca et subsiciva", quia dixerat vitae perpetuitatem; "et ingenia illa", inquit, "ad beatitudinem sublimata, haec ad miserias infimata", quia dixerat naturae perfectionem. |
3 | Tria igitur ab eo posita sunt deorum, id est locus sublimis, aeternitas, beatitudo; et his contraria tria hominum, id est locus infimus, mortalitas, miseria. |