monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, IX <<<     >>> XI

Augustinus, De Civitate Dei, 9, Caput X

1 Plotinus certe nostrae memoriae vicinis temporibus Platonem ceteris excellentius intellexisse laudatur. Is cum de humanis animis ageret: "Pater", inquit, "misericors mortalia illis vincla faciebat." Ita hoc ipsum, quod mortales sunt homines corpore, ad misericordiam Dei patris pertinere arbitratus est, ne semper huius vitae miseria tenerentur.
2 Hac misericordia indigna iudicata est iniquitas daemonum, quae in animi passivi miseria non mortale sicut homines, sed aeternum corpus accepit. Essent quippe feliciores hominibus, si mortale cum eis haberent corpus et cum diis animum beatum.
3 Essent autem pares hominibus, si cum animo misero corpus saltem mortale cum eis habere meruissent; si tamen adquirerent aliquid pietatis, ut ab aerumnis vel in morte requiescerent. Nunc vero non solum feliciores hominibus non sunt animo misero, sed etiam miseriores sunt perpetuo corporis vinculo.
4 Non enim aliqua pietatis et sapientiae disciplina proficientes intellegi voluit ex daemonibus fieri deos, cum apertissime dixerit daemones aeternos.
Augustinus HOME

bke17.126v bnf12214.546

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik