2 | Ipsa igitur mens eorum, id est pars animi superior, qua rationales sunt, in qua virtus et sapientia, si ulla eis esset, passionibus turbulentis inferiorum animi partium regendis moderandisque dominaretur, -- ipsa, inquam, mens eorum, sicut iste Platonicus confitetur, salo perturbationum fluctuat. |
3 | Subiecta est ergo mens daemonum passionibus libidinum formidinum irarum atque huiusmodi ceteris. Quae igitur pars in eis libera est composque sapientiae, qua placeant diis et ad bonorum morum similitudinem hominibus consulant, cum eorum mens passionum vitiis subiugata et oppressa, quidquid rationis naturaliter habet, ad fallendum et decipiendum tanto acrius intendat, quanto eam magis possidet nocendi cupiditas? |