2 | Tacuit ergo beatitudinis causam, indicium vero miseriae tacere non potuit, confitens eorum mentem, qua rationales esse perhibuit, non saltem inbutam munitamque virtute passionibus animi inrationabilibus nequaquam cedere, sed ipsam quoque, sicut stultarum mentium mos est, procellosis quodam modo perturbationibus agitari. |
3 | Verba namque eius de hac re ista sunt: "Ex hoc ferme daemonum numero", inquit, "poetae solent haudquaquam procul a veritate osores et amatores quorundam hominum deos fingere; hos prosperare et evehere, illos contra adversari et adfligere; igitur et misereri et indignari, et angi et laetari omnemque humani animi faciem pati, simili motu cordis et salo mentis per omnes cogitationum aestus fluctuare. Quae omnes turbelae tempestatesque procul a deorum caelestium tranquillitate exulant." Num est in his verbis ulla dubitatio, quod non animorum aliquas inferiores partes, sed ipsas daemonum mentes, quibus rationalia sunt animalia, velut procellosum salum dixit passionum tempestate turbari? ut ne hominibus quidem sapientibus comparandi sint, qui huius modi perturbationibus animorum, a quibus humana non est inmunis infirmitas, etiam cum eas huius vitae condicione patiuntur, mente inperturbata resistunt, non eis cedentes ad aliquid adprobandum vel perpetrandum, quod exorbitet ab itinere sapientiae et lege iustitiae; sed stultis mortalibus et iniustis non corporibus, sed moribus similes (ut non dicam deteriores, eo quo vetustiores et debita poena insanabiles) ipsius quoque mentis, ut iste appellavit, salo fluctuant, nec in veritate atque virtute, qua turbulentis et pravis affectionibus repugnatur, ex ulla animi parte consistunt. |