monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 9, I <<<     >>> III

Augustinus, De Civitate Dei, 9, Caput II

1 Proinde hic liber, sicut in illius fine promisimus, disputationem continere debebit de differentia (si quam volunt esse) non deorum inter se, quos omnes bonos dicunt, nec de differentia deorum et daemonum, quorum illos ab hominibus longe alteque seiungunt, istos inter deos et homines conlocant; sed de differentia ipsorum daemonum, quod ad praesentem pertinet quaestionem.
2 Apud plerosque enim usitatum est dici, alios bonos alios malos daemones; quae sive sit etiam Platonicorum, sive quorumlibet sententia, nequaquam eius est neglegenda discussio, ne quisquam velut daemones bonos sequendos sibi esse arbitretur, per quos tamquam medios diis, quos omnes bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, ut quasi cum eis possit esse post mortem, inretitus malignorum spirituum deceptusque fallacia longe aberret a vero Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima humana, id est rationalis et intellectualis, beata est.
Augustinus HOME

bke17.122v bnf12214.530

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik