1 | Nullo modo igitur per daemonum quasi medietatem ambiendum est ad benevolentiam seu beneficentiam deorum vel potius angelorum bonorum, sed per bonae voluntatis similitudinem, qua cum illis sumus et cum illis vivimus et cum illis Deum quem colunt colimus, etsi eos carnalibus oculis videre non possumus; in quantum autem dissimilitudine voluntatis et fragilitate infirmitatis miseri sumus, in tantum ab eis longe sumus vitae merito, non corporis loco. |
2 | Non enim quia in terra condicione carnis habitamus, sed si inmunditia cordis terrena sapimus, non eis iungimur. Cum vero sanamur, ut quales ipsi sunt simus: fide illis interim propinquamus, si ab illo nos fieri beatos, a quo et ipsi facti sunt, etiam ipsis faventibus credimus. |