Augustinus, De Civitate Dei, 8, Caput XXI
1 | Sed nimirum tantae huius absurditatis et indignitatis est magna necessitas, quod scilicet deos aetherios humana curantes quid terrestres homines agerent utique lateret, nisi daemones aerii nuntiarent; quoniam aether longe a terra est alteque suspensus, aer vero aetheri terraeque contiguus. |
2 | O mirabilem sapientiam! Quid aliud de diis isti sentiunt, quos omnes optimos volunt, nisi eos et humana curare, ne cultu videantur indigni, et propter elementorum distantiam humana nescire, ut credantur daemones necessarii et ob hoc etiam ipsi putentur colendi, per quos dii possint et quid in rebus humanis agatur addiscere et ubi oportet hominibus subvenire? |
3 | Hoc si ita est, diis istis bonis magis notus est daemon per corpus vicinum quam homo per animum bonum. O multum dolenda necessitas, an potius inridenda vel detestanda vanitas, ne sit vana divinitas! Si enim animo ab obstaculo corporis libero animum nostrum videre dii possunt, non ad hoc indigent daemonibus nuntiis; si autem animorum indicia corporalia, qualia sunt locutio vultus motus, per corpus suum aetherii dii sentiunt et inde colligunt quid etiam daemones nuntient, possunt et mendaciis daemonum decipi. |
4 | Porro si deorum divinitas a daemonibus non potest falli, eadem divinitate quod agimus non potest ignorari. Vellem autem mihi isti dicerent, utrum diis daemones nuntiaverint de criminibus deorum poetica Platoni displicere figmenta et sibi ea placere celaverint, an utrumque occultaverint deosque esse maluerint totius rei huius ignaros, an utrumque indicaverint, et religiosam erga deos Platonis prudentiam et in deos iniuriosam libidinem suam, an sententiam quidem Platonis, qua noluit deos per impiam licentiam poetarum falsis criminibus infamari, ignotam diis esse voluerint, suam vero nequitiam, qua ludos scaenicos amant, quibus illa deorum dedecora celebrantur, prodere non erubuerint vel timuerint. |
5 | Horum quattuor, quae interrogando proposui, quodlibet eligant et in quolibet eorum quantum mali de diis bonis opinentur adtendant. Si enim primum elegerint, confessuri sunt non licuisse diis bonis habitare cum bono Platone, quando eorum iniurias prohibebat, et habitasse cum daemonibus malis, quando eorum iniuriis exultabant, cum dii boni hominem bonum longe a se positum non nisi per malos daemones nossent, quos vicinos nosse non possent. |
6 | Si autem secundum elegerint et utrumque occultatum a daemonibus dixerint, ut dii omnino nescirent et Platonis religiosissimam legem et daemonum sacrilegam delectationem: quid in rebus humanis per internuntios daemones dii nosse utiliter possunt, quando illa nesciunt, quae in honorem bonorum deorum religione bonorum hominum contra libidinem malorum daemonum decernuntur? |
7 | Si vero tertium elegerint et non solum sententiam Platonis deorum iniurias prohibentem, sed etiam daemonum nequitiam deorum iniuriis exultantem per eosdem daemones nuntios diis innotuisse responderint: hoc nuntiare est an insultare? |
8 | et dii utrumque sic audiunt, sic utrumque cognoscunt, ut non solum malignos daemones deorum dignitati et Platonis religioni contraria cupientes atque facientes a suo accessu non arceant, verum etiam per illos malos propinquos Platoni bono longinquo dona transmittant? |
9 | sic enim eos elementorum quasi catenata series conligavit, ut illis, a quibus criminantur, coniungi possint, huic, a quo defenduntur, non possint, utrumque scientes, sed aeris et terrae transmutare pondera non valentes. Iam, quod reliquum est, si quartum elegerint, peius est ceteris. |
10 | Quis enim ferat, si poetarum de diis inmortalibus criminosa figmenta et theatrorum indigna ludibria suamque in his omnibus ardentissimam cupiditatem et suavissimam voluptatem diis daemones nuntiaverunt, et quod Plato philosophica gravitate de optima re publica haec omnia censuit removenda tacuerunt; ut iam dii boni per tales nuntios nosse cogantur mala pessimorum, nec aliena, sed eorundem nuntiorum, atque his contraria non sinantur nosse bona philosophorum, cum illa sint in iniuriam, ista in honorem ipsorum deorum? |