monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, II <<<     >>> IV

Augustinus, De Civitate Dei, 8, Caput III

1 Socrates ergo, primus universam philosophiam ad corrigendos componendosque mores flexisse memoratur, cum ante illum omnes magis physicis, id est naturalibus, rebus perscrutandis operam maximam inpenderent. Non mihi autem videtur posse ad liquidum colligi, utrum Socrates, ut hoc faceret, taedio rerum obscurarum et incertarum ad aliquid apertum et certum reperiendum animum intenderit, quod esset beatae vitae necessarium, propter quam unam omnium philosophorum invigilasse ac laborasse videtur industria, an vero, sicut de illo quidam benevolentius suspicantur, nolebat inmundos terrenis cupiditatibus animos se extendere in divina conari.
2 Quando quidem ab eis causas rerum videbat inquiri, quas primas atque summas non nisi in unius ac summi Dei voluntate esse credebat; unde non eas putabat nisi mundata mente posse conprehendi; et ideo purgandae bonis moribus vitae censebat instandum, ut deprimentibus libidinibus exoneratus animus naturali vigore in aeterna se adtolleret naturamque incorporei et incommutabilis luminis, ubi causae omnium factarum naturarum stabiliter vivunt, intellegentiae puritate conspiceret.
3 Constat eum tamen inperitorum stultitiam scire se aliquid opinantium etiam in ipsis moralibus quaestionibus, quo totum animum intendisse videbatur, vel confessa ignorantia sua vel dissimulata scientia lepore mirabili disserendi et acutissima urbanitate agitasse atque versasse.
4 Unde et concitatis inimicitiis calumniosa criminatione damnatus morte multatus est. Sed eum postea illa ipsa, quae publice damnaverat, Atheniensium civitas publice luxit, in duos accusatores eius usque adeo populi indignatione conversa, ut unus eorum oppressus vi multitudinis interiret, exilio autem voluntario atque perpetuo poenam similem alter evaderet.
5 Tam praeclara igitur vitae mortisque fama Socrates reliquit plurimos suae philosophiae sectatores, quorum certatim studium fuit in quaestionum moralium disceptatione versari, ubi agitur de summo bono, quo fieri homo beatus potest.
6 Quod in Socratis disputationibus, dum omnia movet asserit destruit, quoniam non evidenter apparuit: quod cuique placuit inde sumpserunt et ubi cuique visum est constituerunt finem boni. Finis autem boni appellatur, quo quisque cum pervenerit beatus est.
7 Sic autem diversas inter se Socratici de isto fine sententias habuerunt, ut (quod vix credibile est unius magistri potuisse facere sectatores) quidam summum bonum esse dicerent voluptatem, sicut Aristippus; quidam virtutem, sicut Antisthenes. Sic alii atque alii aliud atque aliud opinati sunt, quos commemorare longum est.
Augustinus HOME

bke17.107r bnf12214.467

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik