monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, XXXII <<<     >>> XXXIV

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XXXIII

1 Per hanc ergo religionem unam et veram potuit aperiri deos gentium esse inmundissimos daemones, sub defunctarum occasionibus animarum vel creaturarum specie mundanarum deos se putari cupientes et quasi divinis honoribus eisdemque scelestis ac turpibus rebus superba inpuritate laetantes atque ad verum Deum conversionem humanis animis invidentes.
2 Ex quorum inmanissimo et impiissimo dominatu homo liberatur, cum credit in eum, qui praebuit ad exsurgendum tantae humilitatis exemplum, quanta illi superbia ceciderunt. Hinc sunt non solum illi, de quibus multa iam diximus, et alii atque alii similes ceterarum gentium atque terrarum, sed etiam hi, de quibus nunc agimus, tamquam in senatum deorum selecti; sed plane selecti nobilitate criminum, non dignitate virtutum.
3 Quorum sacra Varro dum quasi ad naturales rationes referre conatur, quaerens honestare res turpes, quo modo his quadret et consonet non potest invenire, quoniam non sunt ipsae illorum sacrorum causae, quas putat vel potius vult putari. Nam si non solum ipsae, verum etiam quaelibet aliae huius generis essent, quamvis nihil ad Deum verum vitamque aeternam, quae in religione quaerenda est, pertinerent, tamen qualicumque de rerum natura reddita ratione aliquantulum mitigarent offensionem, quam non intellecta in sacris aliqua velut turpitudo aut absurditas fecerat; sicut in quibusdam theatrorum fabulis vel delubrorum mysteriis facere conatus est, ubi non theatra delubrorum similitudine absolvit, sed theatrorum potius similitudine delubra damnavit; tamen utcumque conatus est, ut sensum horribilibus rebus offensum velut naturalium causarum reddita ratio deleniret.
Augustinus HOME

bke17.104v bnf12214.457

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik