monumenta.ch > Augustinus > 32
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, XXXI <<<     >>> XXXIII

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XXXII

1 Hoc mysterium vitae aeternae iam inde ab exordio generis humani per quaedam signa et sacramenta temporibus congrua, quibus oportuit, per angelos praedicatum est. Deinde populus Hebraeus in unam quandam rem publicam, quae hoc sacramentum ageret, congregatus est, ubi per quosdam scientes, per quosdam nescientes id, quod ex adventu Christi usque nunc et deinceps agitur, praenuntiaretur esse venturum; sparsa etiam postea eadem gente per gentes propter testimonium scripturarum, quibus aeterna salus in Christo futura praedicta est.
2 Omnes enim non solum prophetiae, quae in verbis sunt, nec tantum praecepta vitae, quae mores pietatemque conformant atque illis litteris continentur, verum etiam sacra, sacerdotia, tabernaculum sive templum, altaria, sacrificia, ceremoniae, dies festi et quidquid aliud ad eam servitutem pertinet, quae Deo debetur et Graece proprie λατρεία dicitur -- ea significata et praenuntiata sunt, quae propter aeternam vitam fidelium in Christo et impleta credimus et impleri cernimus et implenda confidimus.
Augustinus HOME

bke17.104v bnf12214.456

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik