monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, XXVIII <<<     >>> XXX

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XXIX

1 Namque omnia, quae ab eis ex istorum deorum theologia velut physicis rationibus referuntur ad mundum, quam sine ullo scrupulo sacrilegae opinionis Deo potius vero, qui fecit mundum, omnis animae et omnis corporis conditori, tribuantur, advertamus hoc modo: Nos Deum colimus, non caelum et terram, quibus duabus partibus mundus hic constat; nec animam vel animas per viventia quaecumque diffusas, sed Deum, qui fecit caelum et terram et omnia, quae in eis sunt; qui fecit omnem animam, sive quocumque modo viventem et sensus ac rationis expertem, sive etiam sentientem, sive etiam intellegentem.
Augustinus HOME

bke17.103v bnf12214.453