monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, XXI <<<     >>> XXIII

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XXII

1 Iam utique habebat Salaciam Neptunus uxorem, quam, inferiorem aquam maris esse dixerunt: ut quid illi adiuncta est et Venilia, nisi ut sine ulla causa necessariorum sacrorum sola libidine animae prostitutae multiplicaretur invitatio daemoniorum? Sed proferatur interpretatio praeclarae theologiae, quae nos ab ista reprehensione reddita ratione compescat. "Venilia", inquit, "unda est, quae ad litus venit; Salacia, quae in salum redit." Cur ergo deae fiunt duae, cum sit una unda quae venit et redit?
2 Nempe ipsa est exaestuans in multa numina libido vesana. Quamvis enim aqua non geminetur quae it et redit, huius tamen occasione vanitatis duobus daemoniis invitatis amplius commaculatur anima, quae it et non redit.
3 Quaeso te, Varro, vel vos, qui tam doctorum hominum talia scripta legistis et aliquid magnum vos didicisse iactatis, interpretamini hoc, nolo dicere secundum illam aeternam incommutabilemque naturam, qui solus est Deus, sed saltem secundum animam mundi et partes eius, quos deos esse veros existimatis.
4 Partem animae mundi, quae mare permeat, deum vobis fecisse Neptunum utcumque tolerabilioris erroris est. Itane unda ad litus veniens et in salum rediens duae sunt partes mundi aut duae partes animae mundi? Quis vestrum ita desipiat, ut hoc sapiat?
5 Cur ergo vobis duas deas fecerunt, nisi quia provisum est a sapientibus maioribus vestris, non ut dii plures vos regerent, sed ut ea, quae istis vanitatibus et falsitatibus gaudent, plura vos daemonia possiderent? Cur autem illa Salacia per hanc interpretationem inferiorem maris partem, qua viro erat subdita, perdidit?
6 Namque illam modo, cum refluentem fluctum esse perhibetis, in superficie posuistis. An quia Veniliam pelicem accepit, irata suum maritum de supernis maris exclusit?
Augustinus HOME

bke17.100r bnf12214.436

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik