Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XVII
1 | Et sicut haec, quae exempli gratia commemoravi, ita cetera non explicant, sed potius inplicant; sicut impetus errabundae opinionis inpulerit, ita huc atque illuc, hinc atque illinc insiliunt et resiliunt, ut ipse Varro de omnibus dubitare quam aliquid adfirmare maluerit. |
2 | Nam trium extremorum primum de diis certis cum absolvisset librum, in altero de diis incertis dicere ingressus ait: "Cum in hoc libello dubias de diis opiniones posuero, reprehendi non debeo. Qui enim putabit iudicari oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci possum, ut in primo libro quae dixi in dubitationem revocem, quam in hoc quae perscribam omnia ut ad aliquam dirigam summam." Ita non solum istum de diis incertis, sed etiam illum de certis fecit incertum. |
3 | In tertio porro isto de diis selectis, postea quam praelocutus est quod ex naturali theologia praeloquendum putavit, ingressurus huius civilis theologiae vanitates et insanias mendaces, ubi eum non solum non ducebat rerum veritas, sed etiam maiorum premebat auctoritas: "De diis, inquit, populi Romani publicis, quibus aedes dedicaverunt eosque pluribus signis ornatos notaverunt, in hoc libro scribam, sed ut Xenophanes Colophonios scribit, quid putem, non quid contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari, dei scire." Rerum igitur non conprehensarum nec firmissime creditarum, sed opinatarum et dubitandarum sermonem trepidus pollicetur dicturus ea, quae ab hominibus instituta sunt. |
4 | Neque enim, sicut sciebat esse mundum, esse caelum et terram, caelum sideribus fulgidum, terram seminibus fertilem, atque huius modi cetera, sicut hanc totam molem atque naturam vi quadam invisibili ac praepotenti regi atque administrari certa animi stabilitate credebat: ita poterat adfirmare de Iano, quod mundus ipse esset, aut de Saturno invenire, quo modo et Iovis pater esset et Iovi regnanti subditus factus esset et cetera talia. |