Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XVI
1 | Apollinem quamvis divinatorem et medicum velint, tamen ut in aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam solem esse dixerunt, Dianamque germanam eius similiter lunam et viarum praesidem (unde et virginem volunt, quod via nihil pariat), et ideo ambos sagittas habere, quod ipsa duo sidera de caelo radios terras usque pertendant. |
2 | Vulcanum volunt ignem mundi, Neptunum aquas mundi, Ditem patrem, hoc est Orcum, terrenam et infimam partem mundi. Liberum et Cererem praeponunt seminibus, vel illum masculinis, illam femininis; vel illum liquori, illam vero ariditati seminum. Et hoc utique totum refertur ad mundum, id est ad Iovem, qui propterea dictus est "progenitor genetrixque", quod omnia semina ex se emitteret et in se reciperet. |
3 | Quando quidem etiam Matrem Magnam eandem Cererem volunt, quam nihil aliud dicunt esse quam terram, eamque perhibent et Iunonem, et ideo ei secundas causas rerum tribuunt, cum tamen Iovi sit dictum "progenitor genetrixque deum", quia secundum eos totus ipse mundus est Iovis. |
4 | Minervam etiam, quia eam humanis artibus praeposuerunt nec invenerunt vel stellam, ubi eam ponerent, eandem vel summum aethera vel etiam lunam esse dixerunt. Vestam quoque ipsam propterea dearum maximam putaverunt, quod ipsa sit terra, quamvis ignem mundi leviorem, qui pertinet ad usus hominum faciles, non violentiorem, qualis Vulcani est, ei deputandum esse crediderunt. |
5 | Ac per hoc omnes istos selectos deos hunc esse mundum volunt, in quibusdam universum, in quibusdam partes eius; universum sicut Iovem, partes eius, ut Genium, ut Matrem Magnam, ut Solem et Lunam, vel potius Apollinem et Dianam. Et aliquando unum deum res plures, aliquando unam rem deos plures faciunt. |
6 | Nam unus deus res plures sunt, sicut ipse Iuppiter; et mundus enim totus Iuppiter, et solum caelum Iuppiter, et sola stella Iuppiter habetur et dicitur; itemque Iuno secundarum causarum domina et Iuno aer et Iuno terra et, si Venerem vinceret, Iuno stella. |
7 | Similiter Minerva summus aether et Minerva itidem luna, quam esse in aetheris infimo limite existimant. Unam vero rem deos plures ita faciunt: Et Ianus est mundus et Iuppiter; sic et Iuno est terra et Mater Magna et Ceres. |