Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XIII
1 | Sed quid de hoc Iove plura, ad quem fortasse ceteri referendi sunt, ut inanis remaneat deorum opinio plurimorum, cum hic ipse sint omnes, sive quando partes eius vel potestates existimantur, sive cum vis animae, quam putant per cuncta diffusam, ex partibus molis huius, in quas visibilis mundus iste consurgit, et multiplici administratione naturae quasi plurium deorum nomina accepit? |
2 | Quid est enim et Saturnus? "Unus", inquit, "de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est." Nonne expositio versuum illorum Valerii Sorani sic se habet, Iovem esse mundum et eum omnia semina ex se emittere et in se recipere? Ipse est igitur penes quem sationum omnium dominatus est. |
3 | Quid est Genius? "Deus", inquit, "qui praepositus est ac vim habet omnium rerum gignendarum." Quem alium hanc vim habere credunt quam mundum, cui dictum est: "Iuppiter progenitor genetrixque"? Et cum alio loco genium dicit esse uniuscuiusque animum rationalem et ideo esse singulos singulorum, talem autem mundi animum Deum esse: ad hoc idem utique revocat, ut tamquam universalis genius ipse mundi animus esse credatur. |
4 | Hic est igitur quem appellant Iovem. Nam si omnis genius deus et omnis viri animus genius, sequitur ut sit omnis viri animus deus; quod si et ipsos abhorrere absurditas ipsa compellit, restat ut eum singulariter et excellenter dicant deum Genium, quem dicunt mundi animum ac per hoc Iovem. |