monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, XI <<<     >>> XIII

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XII

1 Quam vero eleganter rationem huius nominis reddiderunt! "Et Pecunia", inquit, "vocatur, quod eius sunt omnia." O magnam rationem divini nominis! Immo vero ille, cuius sunt omnia, vilissime et contumeliosissime Pecunia nuncupatur. Ad omnia enim, quae caelo et terra continentur, quid est pecunia in omnibus omnino rebus, quae ab hominibus nomine pecuniae possidentur?
2 Sed nimirum hoc avaritia Iovi nomen inposuit, ut, quisquis amat pecuniam, non quemlibet deum, sed ipsum regem omnium sibi amare videatur. Longe autem aliud esset, si divitiae vocaretur. Aliud namque sunt divitiae, aliud pecunia.
3 Nam dicimus divites sapientes, iustos, bonos, quibus pecunia vel nulla vel parva est; magis enim sunt virtutibus divites, per quas eis etiam in ipsis corporalium rerum necessitatibus sat est quod adest: pauperes vero avaros, semper inhiantes et egentes; quamlibet enim magnas pecunias habere possunt, sed in earum quantacumque abundantia non egere non possunt.
4 Et Deum ipsum verum recte dicimus divitem, non tamen pecunia, sed omnipotentia. Dicuntur itaque et divites pecuniosi; sed interius egeni, si cupidi: item dicuntur pauperes pecunia carentes; sed interius divites, si sapientes.
5 Qualis ergo ista theologia debet esse sapienti, ubi rex deorum eius rei nomen accepit, "quam nemo sapiens concupivit"? Quanto enim facilius, si aliquid hac doctrina quod ad vitam pertineret aeternam salubriter disceretur, deus mundi rector non ab eis Pecunia, sed Sapientia vocaretur, cuius amor purgat a sordibus avaritiae, hoc est ab amore pecuniae!
Augustinus HOME

bke17.96v bnf12214.422

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik