monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, X <<<     >>> XII

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput XI

1 Dixerunt eum Victorem, Invictum, Opitulum, Inpulsorem, Statorem, Centumpedam, Supinalem, Tigillum, Almum, Ruminum et alia quae persequi longum est. Haec autem cognomina inposuerunt uni deo propter causas potestatesque diversas, non tamen propter tot res etiam tot deos eum esse coegerunt: quod omnia vinceret, quod a nemine vinceretur, quod opem indigentibus ferret, quod haberet inpellendi, statuendi, stabiliendi, resupinandi potestatem, quod tamquam tigillus mundum contineret ac sustineret, quod aleret omnia, quod ruma, id est mamma, aleret animalia.
2 In his, ut advertimus, quaedam magna sunt, quaedam exigua; et tamen unus utraque facere perhibetur. Puto inter se propinquiora esse causas rerum atque primordia, propter quas res unum mundum duos deos esse voluerunt, Iovem atque Ianum, quam continere mundum et mammam dare animalibus; nec tamen propter haec opera duo tam longe inter se vi et dignitate diversa duo dii esse compulsi sunt; sed unus Iuppiter propter illud Tigillus, propter illud Ruminus appellatus est.
3 Nolo dicere, quod animalibus mammam praebere sugentibus magis Iunonem potuit decere quam Iovem, praesertim cum esset etiam diva Rumina, quae in hoc opus adiutorium illi famulatumve praeberet. Cogito enim posse responderi, et ipsam Iunonem nihil aliud esse quam Iovem, secundum illos Valerii Sorani versus, ubi dictum est:
Iuppiter omnipotens regum rerumque deumque
Progenitor genetrixque deum.
Quare ergo dictus est et Ruminus, cum diligentius fortasse quaerentibus ipse inveniatur esse etiam illa diva Rumina?
4 Si enim maiestate deorum recte videbatur indignum, ut in una spica alter ad curam geniculi, altera ad folliculi pertineret: quanto est indignius unam rem infimam, id est ut mammis alantur animalia, duorum deorum potestate curari, quorum sit unus Iuppiter, rex ipse cunctorum, et hoc agat non saltem cum coniuge sua, sed cum ignobili nescio qua Rumina, nisi quia ipse est etiam ipsa Rumina; Ruminus fortasse pro sugentibus maribus, Rumina pro feminis.
5 Dicerem quippe noluisse illos Iovi femininum nomen inponere, nisi et in illis versibus "progenitor genetrixque" diceretur, et inter eius alia cognomina legerem, quod etiam Pecunia vocaretur, quam deam inter illos minuscularios invenimus et in quarto libro commemoravimus.
6 Sed cum et mares et feminae habeant pecuniam, cur non et Pecunia et Pecunius appellatus sit, sicut Rumina et Ruminus, ipsi viderint.
Augustinus HOME

bke17.96r bnf12214.420

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik