monumenta.ch > Augustinus > 10
    >>> XI

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput X

1 Cum ergo et Ianus mundus sit et Iuppiter mundus sit unusque sit mundus, quare duo dii sunt Ianus et Iuppiter? Quare seorsus habent templa seorsus aras, diversa sacra dissimilia simulacra? Si propterea, quod alia vis est primordiorum, alia causarum, et illa Iani, illa Iovis nomen accepit: numquid si unus homo in diversis rebus duas habeat potestates aut duas artes, quia singularum diversa vis est, ideo duo iudices aut duo dicuntur artifices?
2 Sic ergo et unus Deus cum ipse habeat potestatem primordiorum, ipse causarum, num propterea illum duos deos esse necesse est putari, quia primordia causaeque res duae sunt? Quod si hoc iustum putant, etiam ipsum Iovem tot deos esse dicant, quotquot ei cognomina propter multas potestates dederunt, quoniam res omnes, ex quibus illa cognomina sunt adhibita, multae atque diversae sunt, ex quibus pauca commemoro.
Augustinus HOME

bke17.95v bnf12214.420

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik