monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, IV <<<     >>> VI

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput V

1 Sed ipsorum potius interpretationes physicas audiamus, quibus turpitudinem miserrimi erroris velut altioris doctrinae specie colorare conantur. Primum eas interpretationes sic Varro commendat, ut dicat antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse, quae cum oculis animadvertissent hi, qui adissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est deos veros, animo videre; quorum qui simulacra specie hominis fecerunt, hoc videri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano, simillimus est inmortalis animi; tamquam si vasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur, quod significaret vinum, per id quod continet id quod continetur; ita per simulacrum, quod formam haberet humanam, significari animam rationalem, quod eo velut vase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum volunt esse vel deos.
2 Haec sunt mysteria doctrinae, quae iste vir doctissimus penetraverat, unde in lucem ista proferret. Sed, o homo acutissime, num in istis doctrinae mysteriis illam prudentiam perdidisti, qua tibi sobrie visum est, quod hi, qui primi populis simulacra constituerunt, et metum dempserunt civibus suis et errorem addiderunt, castiusque deos sine simulacris veteres observasse Romanos?
3 Hi enim tibi fuerunt auctores, ut haec contra posteriores Romanos dicere auderes. Nam si et illi antiquissimi simulacra coluissent, fortassis totum istum sensum de simulacris non constituendis, interim verum, timoris silentio premeres et in huiusce modi perniciosis vanisque figmentis mysteria ista doctrinae loquacius et elatius praedicares.
4 Anima tua tamen tam docta et ingeniosa (ubi te multum dolemus) per haec mysteria doctrinae ad Deum suum, id est a quo facta est, non cum quo facta est, nec cuius portio, sed cuius conditio est, nec qui est omnium anima, sed qui fecit omnem animam, quo solo inlustrante anima fit beata, si eius gratiae non sit ingrata, nullo modo potuit pervenire.
5 Verum ista mysteria doctrinae qualia sint quantique pendenda, quae sequuntur ostendent. Fatetur interim vir iste doctissimus animam mundi ac partes eius esse veros deos; unde intellegitur totam eius theologian, eam ipsam scilicet naturalem, cui plurimum tribuit, usque ad animae rationalis naturam se extendere potuisse.
6 De naturali enim paucissima praeloquitur in hoc libro quem de diis selectis ultimum scripsit; in quo videbimus utrum per interpretationes physiologicas ad hanc naturalem possit referre civilem. Quod si potuerit, tota naturalis erit: et quid opus erat ab ea civilem tanta cura distinctionis abiungere?
7 Si autem recto discrimine separata est: quando nec ista vera est quae illi naturalis placet (pervenit enim usque ad animam, non usque ad verum Deum qui fecit et animam), quanto est abiectior et falsior ista civilis, quae maxime circa corporum est occupata naturam, sicut ipsae interpretationes eius, ex quibus quaedam necessaria commemorare me oportet, tanta ab ipsis exquisitae et enucleatae diligentia demonstrabunt.
Augustinus HOME

bke17.93v bnf12214.410

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik