monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, II <<<     >>> IV

Augustinus, De Civitate Dei, 7, Caput III

1 Quae igitur causa tot selectos deos ad haec opera minima compulit, ubi a Vitumno et Sentino, quos 'fama obscura recondit', in huius munificentiae partitione superentur? Confert enim selectus Ianus aditum et quasi ianuam semini; confert selectus Saturnus semen ipsum; confert selectus Liber eiusdem seminis emissionem viris; confert hoc idem Libera, quae Ceres seu Venus est, feminis; confert selecta Iuno, et hoc non sola, sed cum Mena, filia Iovis, fluores menstruos ad eius, quod conceptum est, incrementum: et confert Vitumnus obscurus et ignobilis vitam; confert Sentinus obscurus et ignobilis sensum; quae duo tanto illis rebus praestantiora sunt, quanto et ipsa intellectu ac ratione vincuntur.
2 Sicut enim, quae ratiocinantur et intellegunt, profecto potiora sunt his, quae sine intellectu atque ratione ut pecora vivunt et sentiunt: ita et illa, quae vita sensuque sunt praedita, his, quae nec vivunt nec sentiunt, merito praeferuntur. Inter selectos itaque deos Vitumnus vivificator et Sentinus sensificator magis haberi debuerunt quam Ianus seminis admissor et Saturnus seminis dator vel sator et Liber et Libera seminum commotores vel emissores; quae semina cogitare indignum est, nisi ad vitam sensumque pervenerint, quae munera selecta non dantur a diis selectis, sed a quibusdam incognitis et prae istorum dignitate neglectis.
3 Quod si respondetur omnium initiorum potestatem habere Ianum et ideo illi etiam quod aperitur conceptui non inmerito adtribui, et omnium seminum Saturnum et ideo seminationem quoque hominis non posse ab eius operatione seiungi, omnium seminum emittendorum Liberum et Liberam et ideo his etiam praeesse, quae ad substituendos homines pertinent, omnium purgandorum et pariendorum Iunonem et ideo eam non deesse purgationibus feminarum et partubus hominum: quaerant quid respondeant de Vitumno et Sentino, utrum et ipsos velint habere omnium quae vivunt et sentiunt potestatem.
4 Quod si concedunt, adtendant quam eos sublimius locaturi sint. Nam seminibus nasci in terra et ex terra est; vivere autem atque sentire etiam deos sidereos opinantur. Si autem dicunt Vitumno atque Sentino haec sola adtributa, quae in carne vivescunt et sensibus adminiculantur: cur non deus ille, qui facit omnia vivere atque sentire, etiam carni vitam praebet et sensum, universali opere hoc munus etiam partubus tribuens?
5 et quid opus est Vitumno atque Sentino? Quod si ab illo, qui vitae ac sensibus universaliter praesidet, his quasi famulis ista carnalia velut extrema et ima commissa sunt: itane sunt illi selecti destituti familia, ut non invenirent quibus etiam ipsi ista committerent, sed cum tota sua nobilitate, qua visi sunt seligendi, opus facere cum ignobilibus cogerentur?
6 Iuno selecta et regina "Iovisque et soror et coniunx"; haec tamen Iterduca est pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Abeona et Adeona. Ibi posuerunt et Mentem deam, quae faciat pueris bonam mentem, et inter selectos ista non ponitur, quasi quicquam maius praestari homini potest; ponitur autem Iuno, quia Iterduca est et Domiduca, quasi quicquam prosit iter carpere et domum duci, si mens non est bona, cuius muneris deam selectores isti inter selecta numina minime posuerunt.
7 Quae profecto et Minervae fuerat praeferenda, cui per ista minuta opera puerorum memoriam tribuerunt. Quis enim dubitet multo esse melius habere bonam mentem quam memoriam quantumlibet ingentem? Nemo enim malus est, qui bonam habet mentem; quidam vero pessimi memoria sunt mirabili, tanto peiores quanto minus possunt quod male cogitant oblivisci.
8 Et tamen Minerva est inter selectos deos; Mentem autem deam turba vilis operuit. Quid de Virtute dicam? quid de Felicitate? de quibus in quarto libro plura iam diximus; quas cum deas haberent, nullum eis locum inter selectos deos dare voluerunt, ubi dederunt Marti et Orco, uni effectori mortium alteri receptori. Cum igitur in his minutis operibus, quae minutatim diis pluribus distributa sunt, etiam ipsos selectos videamus tamquam senatum cum plebe pariter operari, et inveniamus a quibusdam diis, qui nequaquam seligendi putati sunt, multo maiora atque meliora administrari quam ab illis, qui selecti vocantur: restat arbitrari non propter praestantiores in mundo administrationes, sed quia provenit eis, ut magis populis innotescerent, selectos eos et praecipuos nuncupatos. Unde dicit etiam ipse Varro, quod diis quibusdam patribus et deabus matribus, sicut hominibus, ignobilitas accidisset.
9 Si ergo Felicitas ideo fortasse inter selectos deos esse non debuit, quod ad istam nobilitatem non merito, sed fortuito pervenerunt: saltem inter illos vel potius prae illis Fortuna poneretur, quam dicunt deam non rationabili dispositione, sed ut temere acciderit, sua cuique dona conferre.
10 Haec in diis selectis tenere apicem debuit, in quibus maxime quid posset ostendit; quando eos videmus non praecipua virtute, non rationabili felicitate, sed temeraria, sicut eorum cultores de illa sentiunt, Fortunae potestate selectos.
11 Nam et vir disertissimus Sallustius etiam ipsos deos fortassis adtendit, cum diceret: "Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque." Non enim possunt invenire causam, cur celebrata sit Venus et obscurata sit Virtus, cum ambarum ab istis consecrata sint numina nec comparanda sint merita.
12 Aut si hoc nobilitari meruit, quod plures adpetum, plures enim Venerem quam Virtutem: cur celebrata est dea Minerva et obscurata est dea Pecunia? cum in genere humano plures alliciat avaritia quam peritia, et in eis ipsis, qui sunt artificiosi, raro invenias hominem, qui non habeat artem suam pecuniaria mercede venalem, plurisque pendatur semper propter quod aliquid fit, quam id quod propter aliud fit.
13 Si ergo insipientis iudicio multitudinis facta est deorum ista selectio, cur dea Pecunia Minervae praelata non est, cum propter pecuniam sint artifices multi? Si autem paucorum sapientium est ista distinctio, cur non praelata est Veneri Virtus, cum eam longe praeferat ratio?
14 Saltem certe, ut dixi, ipsa Fortuna, quae, sicut putant qui ei plurimum tribuunt, in omni re dominatur et res cunctas ex libidine magis quam ex vero celebrat obscuratque, si tantum et in deos valuit, ut temerario iudicio suo quos vellet celebraret obscuraretque quos vellet, praecipuum locum haberet in selectis, quae in ipsos quoque deos tam praecipuae est potestatis.
15 An ut illic esse non posset, nihil aliud etiam ipsa Fortuna nisi adversam putanda est habuisse fortunam? Sibi ergo adversata est, quae alios nobiles faciens nobilitata non est.
Augustinus HOME

bke17.91v bnf12214.403

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 7, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Augustinus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik