monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, III <<<     >>> V

Augustinus, De Civitate Dei, 6, Caput IV

1 In hac tota serie pulcherrimae ac subtilissimae distributionis et distinctionis vitam aeternam frustra quaeri et sperari inpudentissime vel optari, ex his, quae iam diximus et quae deinceps dicenda sunt, cuivis hominum, qui corde obstinato sibi non fuerit inimicus, facillime apparet.
2 Vel hominum enim sunt ista instituta vel daemonum, non quales vocant illi daemones bonos, sed, ut loquar apertius, inmundorum spirituum et sine controversia malignorum, qui noxias opiniones, quibus anima humana magis magisque vanescat et incommutabili aeternaeque veritati coaptari atque inhaerere non possit, invidentia mirabili et occulte inserunt cogitationibus impiorum et aperte aliquando ingerunt sensibus et qua possunt fallaci adtestatione confirmant.
3 Iste ipse Varro propterea se prius de rebus humanis, de divinis autem postea scripsisse testatur, quod prius extiterint civitates, deinde ab eis haec instituta sint. Vera autem religio non a terrena aliqua civitate instituta est, sed plane caelestem ipsa instituit civitatem.
4 Eam vero inspirat et docet verus Deus, dator vitae aeternae, veris cultoribus suis.
Varronis igitur confitentis ideo se prius de rebus humanis scripsisse, postea de divinis, quia divinae istae ab hominibus institutae sunt, haec ratio est: "Sicut prior est", inquit, "pictor quam tabula picta, prior faber quam aedificium: ita priores sunt civitates quam ea, quae a civitatibus instituta sunt." Dicit autem prius se scripturum fuisse de diis, postea de hominibus, si de omni natura deorum scriberet, quasi hic de aliqua scribat et non de omni, aut vero etiam aliqua, licet non omnis, deorum natura non prior debeat esse quam hominum.
5 Quid quod in illis tribus novissimis libris deos certos et incertos et selectos diligenter explicans nullam deorum naturam praetermittere videtur? Quid est ergo, quod ait: "Si de omni natura deorum et hominum scriberemus, prius divina absolvissemus, quam humana adtigissemus?" Aut enim de omni natura deorum scribit, aut de aliqua, aut omnino de nulla.
6 Si de omni, praeponenda est utique rebus humanis; si de aliqua, cur non etiam ipsa res praecedat humanas? An indigna est praeferri etiam universae naturae hominum pars aliqua deorum? Quod si multum est, ut aliqua pars divina praeponatur universis rebus humanis, saltem digna est vel Romanis.
7 Rerum quippe humanarum libros, non quantum ad orbem terrarum, sed quantum ad solam Romam pertinet, scripsit, quos tamen rerum divinarum libris se dixit scribendi ordine merito praetulisse, sicut pictorem tabulae pictae, sicut fabrum aedificio, apertissime confitens, quod etiam istae res divinae, sicut pictura, sicut structura, ab hominibus institutae sint.
8 Restat ut de nulla deorum natura scripsisse intellegatur, neque hoc aperte dicere voluisse, sed intellegentibus reliquisse. Ubi enim dicitur "non omnis", usitate quidem intellegitur "aliqua"; sed potest intellegi et "nulla", quoniam quae nulla est nec omnis nec aliqua est. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset natura deorum, de qua scriberet, scribendi ordine rebus humanis praeponenda esset; ut autem et ipso tacente veritas clamat, praeponenda esset certe rebus Romanis, etiamsi non omnis, sed saltem aliqua esset: recte autem postponitur; ergo nulla est.
9 Non itaque rebus divinis anteferre voluit res humanas, sed rebus veris noluit anteferre res falsas. In his enim, quae scripsit de rebus humanis, secutus est historiam rerum gestarum; quae autem de his, quas divinas vocat, quid nisi opiniones rerum vanarum?
10 Hoc est nimirum, quod voluit subtili significatione monstrare, non solum scribens de his posterius quam de illis, sed etiam rationem reddens cur id fecerit. Quam si tacuisset, aliter hoc factum eius ab aliis fortasse defenderetur.
11 In ea vero ipsa ratione, quam reddidit, nec aliis quicquam reliquit pro arbitrio suspicari et satis probavit homines se praeposuisse institutis hominum, non naturam hominum naturae deorum. Ita se libros rerum divinarum non de veritate quae pertinet ad naturam, sed de falsitate quae pertinet ad errorem scripsisse confessus est.
12 Quod apertius alibi posuit, sicut in quarto libro commemoravi, ex naturae formula se scripturum fuisse, si novam ipse conderet civitatem; quia vero iam veterem invenerat, non se potuisse nisi eius consuetudinem sequi.
Augustinus HOME

bke17.83r bnf12214.368

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 6, III <<<     >>> V
monumenta.ch > Augustinus > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik