monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XXI <<<     >>> XXIII

Augustinus, De Civitate Dei, 5, Caput XXII

1 Sic etiam tempora ipsa bellorum, sicut in eius arbitrio est iustoque iudicio et misericordia vel adterere vel consolari genus humanum, ut alia citius, alia tardius finiantur. Bellum piratarum a Pompeio, bellum Punicum tertium ab Scipione incredibili celeritate et temporis brevitate confecta sunt.
2 Bellum quoque fugitivorum gladiatorum, quamvis multis Romanis ducibus et duobus consulibus victis Italiaque horribiliter contrita atque vastata, tertio tamen anno post multa consumpta consumptum est. Picentes, Marsi et Peligni, gentes non exterae, sed Italicae, post diuturnam et devotissimam sub Romano iugo servitutem in libertatem caput erigere temptaverunt, iam multis nationibus Romano imperio subiugatis deletaque Carthagine; in quo bello Italico Romanis saepissime victis ubi et duo consules perierunt et alii nobilissimi senatores, non diuturno tamen tempore tractum est hoc malum; nam quintus ei annus finem dedit.
3 Sed bellum Punicum secundum cum maximis detrimentis et calamitate rei publicae per annos decem et octo Romanas vires extenuavit et paene consumpsit; duobus proeliis ferme septuaginta Romanorum milia ceciderunt. Bellum Punicum primum per viginti et tres annos peractum est; bellum Mithridaticum quadraginta.
4 Ac ne quisquam arbitretur rudimenta Romanorum fuisse fortiora ad bella citius peragenda, superioribus temporibus multum in omni virtute laudatis bellum Samniticum annis tractum est ferme quinquaginta; in quo bello ita Romani victi sunt, ut sub iugum etiam mitterentur.
5 Sed quia non diligebant gloriam propter iustitiam, sed iustitiam propter gloriam diligere videbantur, pacem factam foedusque ruperunt. Haec ideo commemoro, quoniam multi praeteritarum rerum ignari, quidam etiam dissimulatores suae scientiae, si temporibus Christianis aliquod bellum paulo diutius trahi vident, ilico in nostram religionem protervissime insiliunt, exclamantes, quod, si ipsa non esset et vetere ritu numina colerentur, iam Romana illa virtute, quae adiuvante Marte et Bellona tanta celeriter bella confecit, id quoque celerrime finiretur.
6 Recolant igitur qui legerunt, quam diuturna bella, quam variis eventis, quam luctuosis cladibus a veteribus sint gesta Romanis, sicut solet orbis terrarum velut procellosissimum pelagus varia talium malorum tempestate iactari, et quod nolunt aliquando fateantur, nec insanis adversus Deum linguis se interimant et decipiant imperitos.
Augustinus HOME

bke17.78r bnf12214.348

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik