monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Civitate Dei, 5, Caput XIX

1 Interest sane inter cupiditatem humanae gloriae et cupiditatem dominationis. Nam licet proclive sit, ut, qui humana gloria nimium delectatur, etiam dominari ardenter affectet, tamen qui veram licet humanarum laudum gloriam concupiscunt, dant operam bene iudicantibus non displicere.
2 Sunt enim multa in moribus bona, de quibus multi bene iudicant, quamvis ea multi non habeant; per ea bona morum nituntur ad gloriam et imperium vel dominationem, de quibus ait Sallustius: "Sed ille vera via nititur." Quisquis autem sine cupiditate gloriae, qua veretur homo bene iudicantibus displicere, dominari atque imperare desiderat, etiam per apertissima scelera quaerit plerumque obtinere quod diligit.
3 Proinde qui gloriam concupiscit, aut vera via nititur aut certe, "dolis atque fallaciis contendit", volens bonus videri esse, quod non est. Et ideo virtutes habenti magna virtus est contemnere gloriam, quia contemptus eius in conspectu Dei est, iudicio autem non aperitur humano.
4 Quidquid enim fecerit ad oculos hominum, quo gloriae contemptor appareat, ad maiorem laudem, hoc est ad maiorem gloriam, facere si credatur, non est unde se suspicantium sensibus aliter esse, quam suspicantur, ostendat. Sed qui contemnit iudicia laudantium, contemnit etiam suspicantium temeritatem, quorum tamen, si vere bonus est, non contemnit salutem, quoniam tantae iustitiae est qui de spiritu Dei virtutes habet, ut etiam ipsos diligat inimicos, et ita diligat, ut suos osores vel detractores velit correctos habere consortes non in terrena patria, sed superna; in laudatoribus autem suis, quamvis parvipendat quod eum laudant, non tamen parvipendit, quod amant, nec eos vult fallere laudantes, ne decipiat diligentes; ideoque instat ardenter, ut potius ille laudetur, a quo habet homo quidquid in eo iure laudatur.
5 Qui autem gloriae contemptor dominationis est avidus, bestias superat sive crudelitatis vitiis sive luxuriae. Tales quidam Romani fuerunt. Non enim cura existimationis amissa dominationis cupiditate caruerunt.
6 Multos tales fuisse prodit historia; sed huius vitii summitatem et quasi arcem quandam Nero Caesar primus obtinuit, cuius fuit tanta luxuries, ut nihil ab eo putaretur virile metuendum; tanta crudelitas, ut nihil molle habere crederetur, si nesciretur. Etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei providentia, quando res humanas iudicat talibus dominis dignas.
7 Aperta de hac re vox divina est loquente Dei sapientia: "Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram." Sed ne tyranni non pessimi atque improbi reges, sed vetere nomine fortes dicti existimentur (unde ait Vergilius: "Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni"): apertissime alio loco de Deo dictum est: "Quia regnare facit hominem hypocritam propter perversitatem populi." Quam ob rem, quamvis ut potui satis exposuerim, qua causa Deus unus verus et iustus Romanos secundum quandam formam terrenae civitatis bonos adiuverit ad tanti imperii gloriam consequendam: potest tamen et alia causa esse latentior propter diversa merita generis humani, Deo magis nota quam nobis, dum illud constet inter omnes veraciter pios, neminem sine vera pietate, id est veri Dei vero cultu, veram posse habere virtutem, nec eam veram esse, quando gloriae servit humanae; eos tamen, qui cives non sint civitatis aeternae, quae in sacris litteris nostris dicitur civitas Dei, utiliores esse terrenae civitati, quando habent virtutem vel ipsam, quam si nec ipsam.
8 Illi autem, qui vera pietate praediti bene vivunt, si habent scientiam regendi populos, nihil est felicius rebus humanis, quam si Deo miserante habeant potestatem. Tales autem homines virtutes suas, quantascumque in hac vita possunt habere, non tribuunt nisi gratiae Dei, quod eas volentibus credentibus petentibus dederit, simulque intellegunt, quantum sibi desit ad perfectionem iustitiae, qualis est in illorum sanctorum angelorum societate, cui se nituntur aptare.
9 Quantumlibet autem laudetur atque praedicetur virtus, quae sine vera pietate servit hominum gloriae, nequaquam sanctorum exiguis initiis comparanda est, quorum spes posita est in gratia et misericordia veri Dei.
Augustinus HOME

bke17.76r bnf12214.342

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XVIII <<<     >>> XX
monumenta.ch > Augustinus > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik