monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XVI <<<     >>> XVIII

Augustinus, De Civitate Dei, 5, Caput XVII

1 Quantum enim pertinet ad hanc vitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio vivat homo moriturus, si illi qui imperant ad impia et iniqua non cogant? Aut vero aliquid nocuerunt Romani gentibus, quibus subiugatis inposuerunt leges suas, nisi quia id factum est ingenti strage bellorum?
2 Quod si concorditer fieret, id ipsum fieret meliore successu; sed nulla esset gloria triumphantium. Neque enim et Romani non vivebant sub legibus suis, quas ceteris inponebant. Hoc si fieret sine Marte et Bellona, ut nec Victoria locum haberet, nemine vincente ubi nemo pugnaverat: nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque condicio?
3 praesertim si mox fieret, quod postea gratissime atque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent civitatis et Romani cives essent, ac sic esset omnium, quod erat ante paucorum; tantum quod plebs illa, quae suos agros non haberet, de publico viveret; qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam victis extorqueretur.
4 Nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores, ipsas certe hominum dignitates, quod alii vicerunt, alii victi sunt, omnino non video, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum, in quo perceperunt mercedem suam, qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt.
5 Numquid enim illorum agri tributa non solvunt? Numquid eis licet discere, quod aliis non licet? Numquid non multi senatores sunt in aliis terris, qui Romam ne facie quidem norunt? Tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines?
6 Quod si perversitas saeculi admitteret, ut honoratiores essent quique meliores: nec sic pro magno haberi debuit honor humanus, quia nullius est ponderis fumus. Sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri; consideremus quanta contempserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro humana gloria, qui eam tamquam mercedem talium virtutum accipere meruerunt, et valeat nobis etiam hoc ad opprimendam superbiam, ut, cum illa civitas, in qua nobis regnare promissum est, tantum ab hac distet, quantum distat caelum a terra, a temporali laetitia vita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et lunae lumen eius qui solem fecit et lunam, nihil sibi magnum fecisse videantur tantae patriae cives, si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid vel mala aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint, praesertim quia remissio peccatorum, quae cives ad aeternam colligit patriam, habet aliquid, cui per umbram quandam simile fuit asylum illud Romuleum, quo multitudinem, qua illa civitas conderetur, quorumlibet delictorum congregavit inpunitas.
Augustinus HOME

bke17.74r bnf12214.333

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik