monumenta.ch > Augustinus > 16
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, XV <<<     >>> XVII

Augustinus, De Civitate Dei, 5, Caput XVI

1 Merces autem sanctorum longe alia est etiam hic opprobria sustinentium pro veritate Dei, quae mundi huius dilectoribus odiosa est. Illa civitas sempiterna est; ibi nullus oritur, quia nullus moritur; ibi est vera et plena felicitas, non dea, sed donum Dei; inde fidei pignus accepimus, quamdiu peregrinantes eius pulchritudini suspiramus; ibi non oritur sol super bonos et malos, sed sol iustitiae solos protegit bonos; ibi non erit magna industria ditare publicum aerarium priuatis rebus angustis, ubi thensaurus communis est veritatis.
2 Proinde non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; verum etiam ut cives aeternae illius civitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et videant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter vitam aeternam, si tantum a suis civibus terrena dilecta est propter hominum gloriam.
Augustinus HOME

bke17.73v bnf12214.333

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik