monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, VI <<<     >>> VIII

Augustinus, De Civitate Dei, 5, Caput VII

1 Iam illud quis ferat, quod in eligendis diebus nova quaedam suis actibus fata moliuntur? Non erat videlicet ille ita natus, ut haberet admirabilem filium, sed ita potius, ut contemptibilem gigneret, et ideo vir doctus elegit horam qua misceretur uxori.
2 Fecit ergo fatum, quod non habebat, et ex ipsius facto coepit esse fatale, quod in eius nativitate non fuerat. O stultitiam singularem! Eligitur dies ut ducatur uxor; credo propterea, quia potest in diem non bonum, nisi eligatur, incurri et infeliciter duci.
3 Ubi est ergo quod nascenti iam sidera decreverunt? An potest homo, quod ei iam constitutum est, diei electione mutare, et quod ipse in eligendo die constituerit, non poterit ab alia potestate mutari? Deinde si soli homines, non autem omnia quae sub caelo sunt, constellationibus subiacent, cur aliter eligunt dies accommodatos ponendis uitibus vel arboribus vel segetibus, alios dies pecoribus vel domandis vel admittendis maribus, quibus equarum vel boum fetentur armenta, et cetera huius modi?
4 Si autem propterea valent ad has res dies electi, quia terrenis omnibus corporibus sive animantibus secundum diversitates temporalium momentorum siderum positio dominatur: considerent quam innumerabilia sub uno temporis puncto vel nascantur vel oriantur vel inchoentur, et tam diversos exitus habeant, ut istas observationes cuivis puero ridendas esse persuadeant.
5 Quis enim est tam excors, ut audeat dicere omnes arbores, omnes herbas, omnes bestias serpentes aves pisces vermiculos momenta nascendi singillatim habere diversa? Solent tamen homines ad temptandam peritiam mathematicorum adferre ad eos constellationes mutorum animalium, quorum ortus propter hanc explorationem domi suae diligenter observant, eosque mathematicos praeferunt ceteris, qui constellationibus inspectis dicunt non esse hominem natum, sed pecus.
6 Audent etiam dicere quale pecus, utrum aptum lanitio, an vectationi, an aratro, an custodiae domus. Nam et ad canina fata temptantur et cum magnis admirantium clamoribus ista respondent. Sic desipiunt homines, ut existiment, cum homo nascitur, ceteros rerum ortus ita inhiberi, ut cum illo sub eadem caeli plaga nec musca nascatur.
7 Nam si hanc admiserint, procedit ratiocinatio, quae gradatim accessibus modicis eos a muscis ad camelos elephantosque perducat. Nec illud volunt advertere, quod electo ad seminandum agrum die tam multa grana in terram simul veniunt, simul germinant, exorta segete simul herbescunt pubescunt flavescunt, et tamen inde spicas ceteris coaevas atque, ut ita dixerim, congerminales alias robigo interimit, alias aves depopulantur, alias homines avellunt.
8 Quo modo istis alias constellationes fuisse dicturi sunt, quas tam diversos exitus habere conspiciunt? An eos paenitebit his rebus dies eligere easque ad caeleste negabunt pertinere decretum, et solos sideribus subdent homines, quibus solis in terra Deus dedit liberas voluntates? His omnibus consideratis non inmerito creditur, cum astrologi mirabiliter multa vera respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, quorum cura est has falsas et noxias opiniones de astralibus fatis inserere humanis mentibus atque firmare, non horoscopi notati et inspecti aliqua arte, quae nulla est.
Augustinus HOME

bke17.67r bnf12214.305

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik