monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, V <<<     >>> VII

Augustinus, De Civitate Dei, 5, Caput VI

1 Quamquam et in ipsis geminorum conceptibus, ubi certe amborum eadem momenta sunt temporum, unde fit ut sub eadem constellatione fatali alter concipiatur masculus, altera femina? Novimus geminos diversi sexus, ambo adhuc vivunt, ambo aetate adhuc vigent; quorum cum sint inter se similes corporum species, quantum in diverso sexu potest, instituto tamen et proposito vitae ita sunt dispares, ut praeter actus, quos necesse est a virilibus distare femineos (quod ille in officio comitis militat et a sua domo paene semper peregrinatur, illa de solo patrio et de rure proprio non recedit), insuper (quod est incredibilius, si astralia fata credantur; non autem mirum, si voluntates hominum et Dei munera cogitentur) ille coniugatus, illa virgo sacra est; ille numerosam prolem genuit, illa nec nupsit.
2 At enim plurimum vis horoscopi valet. Hoc quam nihil sit, iam satis disserui. Sed qualecumque sit, in ortu valere dicunt; numquid et in conceptu? ubi et unum concubitum esse manifestum est, et tanta naturae vis est, ut, cum conceperit femina, deinde alterum concipere omnino non possit; unde necesse est eadem esse in geminis momenta conceptus.
3 An forte quia diverso horoscopo nati sunt, aut ille in masculum, dum nascerentur, aut illa in feminam commutata est? Cum igitur non usquequaque absurde dici posset ad solas corporum differentias adflatus quosdam valere sidereos, sicut in solaribus accessibus et decessibus videmus etiam ipsius anni tempora variari et lunaribus incrementis atque detrimentis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut echinos et conchas et mirabiles aestus oceani; non autem et animi voluntates positionibus siderum subdi: nunc isti, cum etiam nostros actus inde religare conantur, admonent ut quaeramus, unde ne in ipsis quidem corporibus eis possit ratio ista constare.
4 Quid enim tam ad corpus pertinens quam corporis sexus? et tamen sub eadem positione siderum diversi sexus gemini concipi potuerunt. Unde quid insipientius dici aut credi potest, quam siderum positionem, quae ad horam conceptionis eadem ambobus fuit, facere non potuisse, ut, cum quo habebat eandem constellationem, sexum diversum a fratre non haberet; et positionem siderum, quae fuit ad horam nascentium, facere potuisse, ut ab eo tam multum virginali sanctitate distaret?
Augustinus HOME

bke17.66v bnf12214.303

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik