monumenta.ch > Augustinus >
>>> Augustinus, De Civitate Dei, Liber 5, I

Augustinus, De Civitate Dei, 5, Prologus

1 Quoniam constat omnium rerum optandarum plenitudinem esse felicitatem, quae non est dea, sed donum Dei, et ideo nullum deum colendum esse ab hominibus, nisi qui potest eos facere felices (unde si illa dea esset, sola colenda merito diceretur): iam consequenter videamus, qua causa Deus, qui potest et illa bona dare, quae habere possunt etiam non boni ac per hoc etiam non felices, Romanum imperium tam magnum tamque diuturnum esse voluerit.
2 Quia enim hoc deorum falsorum illa quam colebant multitudo non fecit, et multa iam diximus, et ubi visum fuerit oportunum esse dicemus.
Augustinus HOME

bke17.63v bnf12214.293

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik