monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XXIX <<<     >>> XXXI

Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput XXX

1 Cicero augur inridet auguria et inridet homines corvi et corniculae vocibus vitae consilia moderantes. Sed iste Academicus, qui omnia esse contendit incerta, indignus est qui habeat ullam in his rebus auctoritatem. Disputat apud eum Quintus Lucilius Balbus in secundo de deorum natura libro, et cum ipse superstitiones ex natura rerum velut physicas et philosophicas inserat, indignatur tamen institutioni simulacrorum et opinionibus fabulosis ita loquens: "Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis ratio sit tracta ad commenticios et fictos deos? Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. Et formae enim nobis deorum et aetates et vestitus ornatusque noti sunt, genera praeterea, coniugia, cognationes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Nam et perturbatis animis inducuntur; accepimus enim deorum cupiditates aegritudines iracundias. Nec vero, ut fabulae ferunt, dii bellis proeliisque caruerunt; nec solum, ut apud Homerum, cum duos exercitus contrarios alii dii ex alia parte defenderent, sed etiam (ut cum Titanis aut cum Gigantibus) sua propria bella gesserunt. Haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt vanitatis, summaeque leuitatis." Ecce interim quae confitentur qui defendunt deos gentium.
2 Deinde cum haec ad superstitionem pertinere dicat, ad religionem vero, quae ipse secundum Stoicos videtur docere: "non enim philosophi solum", inquit, "verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt; nam qui totos dies precabantur", inquit, "et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati." Quis non intellegat eum conari, dum consuetudinem civitatis timet, religionem laudare maiorum eamque a superstitione velle seiungere, sed quo modo id possit non invenire?
3 Si enim a maioribus illi sunt appellati superstitiosi, qui totos dies precabantur et immolabant, numquid et illi, qui instituerunt (quod iste reprehendit) deorum simulacra diversa aetate et veste distincta, deorum genera coniugia cognationes? Haec utique cum tamquam superstitiosa culpantur, inplicat ista culpa maiores talium simulacrorum institutores atque cultores; inplicat et ipsum, qui, quantolibet eloquio se in libertatem nitatur evolvere, necesse habebat ista venerari; nec quod in hac disputatione disertus insonat, muttire auderet in populi contione.
4 Agamus itaque Christiani Domino Deo nostro gratias, non caelo et terrae sicut iste disputat, sed ei qui fecit caelum et terram, qui has superstitiones, quas iste Balbus velut balbutiens vix reprehendit, per altissimam Christi humilitatem, per apostolorum praedicationem, per fidem martyrum pro veritate morientium et cum veritate viventium non solum in cordibus religiosis, verum etiam in aedibus superstitiosis libera suorum servitute subvertit.
Augustinus HOME

bke17.61v bnf12214.283

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik