monumenta.ch > Augustinus > 29
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XXVIII <<<     >>> XXX

Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput XXIX

1 Nam illud quale est quod pulcherrimum auspicium fuisse dixerunt, quod paulo ante commemoravi, Martem et Terminum et Iuventatem nec Iovi regi deorum loco cedere voluisse? Sic enim, inquiunt, significatum est, Martiam gentem, id est Romanam, nemini locum quem teneret, daturam, Romanos quoque terminos propter deum Terminum neminem commoturum, iuventutem etiam Romanam propter deam Iuventatem nemini esse cessuram.
2 Videant ergo quo modo habeant istum regem deorum suorum et datorem regni sui, ut eum auspicia ista pro adversario ponerent, cui non cedere pulchrum esset. Quamquam haec si vera sunt, non habent omnino quid timeant. Non enim confessuri sunt, quod dii cesserint Christo, qui Iovi cedere noluerunt; salvis quippe imperii finibus Christo cedere potuerunt et de sedibus locorum et maxime de corde credentium.
3 Sed antequam Christus venisset in carne, antequam denique ista scriberentur, quae de libris eorum proferimus, sed tamen postea quam factum est sub rege Tarquinio illud auspicium, aliquotiens Romanus exercitus fusus est, hoc est versus in fugam, falsumque ostendit auspicium, quo Iuventas illa non cesserat Iovi, et gens Martia superantibus atque inrumpentibus Gallis in ipsa Urbe contrita est, et termini imperii deficientibus multis ad Hannibalem civitatibus in angustum fuerant coartati.
4 Ita evacuata est pulchritudo auspiciorum, remansit contra Iovem contumacia, non deorum, sed daemoniorum. Aliud est enim non cessisse, aliud unde cesseras redisse. Quamquam et postea in orientalibus partibus Hadriani voluntate mutati sunt termini imperii Romani.
5 Ille namque tres provincias nobiles, Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam, Persarum concessit imperio, ut deus ille Terminus, qui Romanos terminos secundum istos tuebatur et per illud pulcherrimum auspicium loco non cesserat Iovi, plus Hadrianum regem hominum quam regem deorum timuisse videatur.
6 Receptis quoque alio tempore provinciis memoratis nostra paene memoria retrorsus Terminus cessit, quando Iulianus deorum illorum oraculis deditus inmoderato ausu naves iussit incendi, quibus alimonia portabatur; qua exercitus destitutus mox etiam ipso hostili vulnere extincto in tantam est redactus inopiam, ut inde nullus evaderet undique hostibus incursantibus militem imperatoris morte turbatum, nisi placito pacis illic imperii fines constituerentur, ubi hodieque persistunt, non quidem tanto detrimento, quantum concesserat Hadrianus, sed media tamen compositione defixi.
7 Vano igitur augurio deus Terminus non cessit Iovi, qui cessit Hadriani voluntati, cessit etiam Iuliani temeritati et Ioviani necessitati. Viderunt haec intellegentiores gravioresque Romani; sed contra consuetudinem civitatis, quae daemonicis ritibus fuerat obligata, parum valebant, quia et ipsi, etiamsi illa vana esse sentiebant, naturae tamen rerum sub unius veri Dei regimine atque imperio constitutae religiosum cultum, qui Deo debetur, exhibendum putabant, "servientes," ut ait apostolus, "creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula." Huius Dei veri erat auxilium necessarium, a quo mitterentur sancti viri et veraciter pii, qui pro vera religione morerentur, ut falsae a viventibus tollerentur.
Augustinus HOME

bke17.61r bnf12214.280

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik