monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XXV <<<     >>> XXVII

Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput XXVI

1 Sed "fingebat haec Homerus, ait Tullius, et humana ad deos transferebat: divina mallem ad nos." Merito displicuit viro gravi divinorum criminum poeta confictor. Cur ergo ludi scaenici, ubi haec dictitantur cantitantur actitantur, deorum honoribus exhibentur, inter res divinas a doctissimis conscribuntur?
2 Hic exclamet Cicero non contra figmenta poetarum, sed contra instituta maiorum, an exclamarent et illi: Quid nos fecimus! Ipsi dii ista suis honoribus exhibenda flagitaverunt, atrociter imperarunt, cladem nisi fieret praenuntiarunt, quia neglectum est aliquid, severissime vindicarunt, quia id quod neglectum fuerat factum est, placatos se esse monstrarunt.
3 Inter eorum commemoratur virtutes et miranda facta quod dicam. Tito Latinio rustico Romano patri familias dictum est in somnis, in senatum nuntiaret, ut ludi Romani instaurarentur, quod primo eorum die in quodam scelerato, qui populo spectante ad supplicium duci iussus est, numinibus videlicet ex ludis hilaritatem quaerentibus triste displicuisset imperium.
4 Cum ergo ille qui somnio commonitus erat postero die iussa facere non ausus esset, secunda nocte hoc idem rursus severius imperatum est: amisit filium, quia non fecit. Tertia nocte dictum est homini, quod maior ei poena, si non faceret, inmineret.
5 Cum etiam sic non auderet, in morbum incidit acrem et horribilem. Tum vero ex amicorum sententia ad magistratus rem detulit atque in lectica allatus est in senatum expositoque somnio recepta continuo valetudine pedibus suis sanus abscessit. Tanto stupefactus miraculo senatus quadruplicata pecunia ludos censuit instaurari.
6 Quis non videat, qui sanum sapit, subditos homines malignis daemonibus, a quorum dominatione non liberat nisi gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum, vi compulsos esse exhibere talibus diis, quae recto consilio poterant turpia iudicari? In illis certe ludis poetica numinum crimina frequentantur, qui ludi cogentibus numinibus iussu senatus instaurabantur.
7 In illis ludis corruptorem pudicitiae Iovem turpissimi histriones cantabant agebant placebant. Si illud fingebatur, ille irasceretur; si autem suis criminibus etiam fictis delectabatur, quando coleretur, nisi diabolo serviretur? Itane iste Romanum conderet dilataret conservaret imperium, quovis Romano, cui talia displicebant, homine abiectior?
8 Iste daret felicitatem, qui tam infeliciter colebatur, et nisi ita coleretur, infelicius irascebatur?
Augustinus HOME

bke17.59v bnf12214.275

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik