Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput XXIII
1 | Sed (unde nunc agitur) si libri et sacra eorum vera sunt et Felicitas dea est, cur non ipsa una quae coleretur constituta est, quae posset universa conferre et compendio facere felicem? Quis enim optat aliquid propter aliud quam ut felix fiat? Cur denique tam sero huic tantae deae post tot Romanos principes Lucullus aedem constituit? Cur ipse Romulus felicem cupiens condere civitatem non huic templum potissimum struxit nec propter aliquid diis ceteris supplicavit, quando nihil deesset, si haec adesset? |
2 | Nam et ipse nec prius rex, nec ut putant postea deus fieret, si hanc deam propitiam non haberet. Ut quid ergo constituit Romanis deos Ianum, Iovem, Martem, Picum, Faunum, Tiberinum, Herculem et si quos alios? Ut quid Titus Tatius addidit Saturnum, Opem, Solem, Lunam, Vulcanum, Lucem et quoscumque alios addidit, inter quos etiam deam Cluacinam, Felicitate neglecta? |
3 | Ut quid Numa tot deos et tot deas sine ista? An eam forte in tanta turba videre non potuit? Hostilius certe rex deos et ipse novos Pavorem atque Pallorem propitiandos non introduceret, si deam istam nosset aut coleret. |
4 | Praesente quippe Felicitate omnis pavor et pallor non propitiatus abscederet, sed pulsus aufugeret. Deinde quid est hoc, quod iam Romanum imperium longe lateque crescebat, et adhuc nemo Felicitatem colebat? An ideo grandius imperium quam felicius fuit? |
5 | Nam quo modo ibi esset vera felicitas, ubi vera non erat pietas? Pietas est enim verax veri Dei cultus, non cultus falsorum tot deorum, quot daemoniorum. Sed et postea iam in deorum numerum Felicitate suscepta magna bellorum civilium infelicitas subsecuta est. |
6 | An forte iuste est indignata Felicitas, quod et tam sero et non ad honorem, sed ad contumeliam potius invitata est, ut cum ea coleretur Priapus et Cluacina et Pavor et Pallor et Febris et cetera non numina colendorum, sed crimina colentium? Ad extremum si cum turba indignissima tanta dea colenda visa est, cur non vel inlustrius ceteris colebatur? |
7 | Quis enim ferat, quod neque inter deos Consentes, quos dicunt in consilium Iovis adhiberi, nec inter deos, quos selectos vocant, Felicitas constituta est? Templum aliquod ei fieret, quod et loci sublimitate et operis dignitate praemineret. |
8 | Cur enim non aliquid melius quam ipsi Iovi? Nam quae etiam Iovi regnum nisi Felicitas dedit? si tamen cum regnaret felix fuit. Et potior est felicitas regno. Nemo enim dubitat facile inveniri hominem, qui se timeat fieri regem; nullus autem invenitur, qui se nolit esse felicem. |
9 | Ipsi ergo dii si per auguria vel quolibet modo eos posse consuli putant, de hac re consulerentur, utrum vellent Felicitati loco cedere, si forte aliorum aedibus vel altaribus iam fuisset locus occupatus, ubi aedes maior atque sublimior Felicitati construeretur; etiam ipse Iuppiter cederet, ut ipsum verticem collis Capitolini Felicitas potius obtineret. |
10 | Non enim quispiam resisteret Felicitati, nisi, quod fieri non potest, qui esse vellet infelix. Nullo modo omnino, si consuleretur, faceret Iuppiter, quod ei fecerunt tres dii, Mars, Terminus et Iuventas, qui maiori et regi suo nullo modo cedere loco voluerunt. |
11 | Nam sicut habent eorum litterae, cum rex Tarquinius Capitolium fabricari vellet eumque locum, qui ei dignior aptiorque videbatur, ab diis aliis cerneret praeoccupatum, non audens aliquid contra eorum facere arbitrium et credens eos tanto numini suoque principi voluntate cessuros, quia multi erant illic, ubi Capitolium constitutum est, per augurium quaesivit, utrum concedere locum vellent Iovi; atque ipsi inde cedere omnes voluerunt praeter illos quos commemoravi, Martem, Terminum, Iuventatem; atque ideo Capitolium ita constructum est, ut etiam isti tres intus essent tam obscuris signis, ut hoc vix homines doctissimi scirent. |
12 | Nullo modo igitur Felicitatem Iuppiter ipse contemneret, sicut a Termino, Marte, Iuventate contemptus est. Sed ipsi etiam, qui non cesserant Iovi, profecto cederent Felicitati, quae illis regem fecerat Iovem. Aut si non cederent, non id contemptu eius facerent, sed quod in domo Felicitatis obscuri esse mallent quam sine illa in locis propriis eminere. Ita dea Felicitate in loco amplissimo et celsissimo constituta discerent cives, unde omnis boni voti petendum esset auxilium, ac sic ipsa suadente natura aliorum deorum superflua multitudine derelicta coleretur una Felicitas, uni supplicaretur, unius templum frequentaretur a civibus qui felices esse vellent, quorum esset nemo qui nollet, atque ita ipsa a se ipsa peteretur, quae ab omnibus petebatur. |
13 | Quis enim aliquid ab aliquo deo nisi felicitatem velit accipere vel quod ad felicitatem existimat pertinere? Proinde si felicitas habet in potestate cum quo homine sit (habet autem, si dea est): quae tandem stultitia est ab aliquo eam deo petere, quam possis a se ipsa impetrare? |
14 | Hanc ergo deam super deos ceteros honorare etiam loci dignitate debuerunt. Sicut enim apud ipsos legitur, Romani veteres nescio quem Summanum, cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quam Iovem, ad quem diurna fulmina pertinerent. Sed postquam Iovi templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut vix inveniatur qui Summani nomen, quod audire iam non potest, se saltem legisse meminerit. |
15 | Si autem felicitas dea non est, quoniam, quod verum est, munus est Dei: ille Deus quaeratur, qui eam dare possit, et falsorum deorum multitudo noxia relinquatur, quam stultorum hominum multitudo vana sectatur, Dei dona deos sibi faciens et ipsum, cuius ea dona sunt, obstinatione superbae voluntatis offendens. |
16 | Sic enim carere non potest infelicitate, qui tamquam deam felicitatem colit et Deum datorem felicitatis relinquit, sicut carere non potest fame, qui panem pictum lingit et ab homine, qui verum habet, non petit. |