Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput XIX
1 | Tantum sane huic velut numini tribuunt, quam Fortunam vocant, ut simulacrum eius, quod a matronis dedicatum est et appellata est Fortuna muliebris, etiam locutum esse memoriae commendaverint atque dixisse non semel, sed iterum, quod eam rite matronae dedicaverint. |
2 | Quod quidem si verum sit, mirari nos non oportet. Non enim malignis daemonibus etiam sic difficile est fallere, quorum artes atque versutias hinc potius isti advertere debuerunt, quod illa dea locuta est, quae fortuito accidit, non quae meritis venit. Fuit enim Fortuna loquax et muta Felicitas, ut quid aliud, nisi ut homines recte vivere non curarent conciliata sibi Fortuna, quae illos sine ullis bonis meritis faceret fortunatos? |
3 | Et certe si Fortuna loquitur, non saltem muliebris, sed virilis potius loqueretur, ut non ipsae, quae simulacrum dedicaverunt, putarentur tantum miraculum muliebri loquacitate finxisse. |