monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, XII <<<     >>> XIV

Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput XIII

1 Si autem sola animalia rationalia, sicut sunt homines, partes Dei esse contendunt: non video quidem, si totus mundus est Deus, quo modo bestias ab eius partibus separent; sed obluctari quid opus est? De ipso rationali animante, id est homine, quid infelicius credi potest, quam Dei partem vapulare, cum puer vapulat?
2 Iam vero partes Dei fieri lascivas, iniquas, impias atque omnino damnabiles quis ferre possit, nisi qui prorsus insanit? Postremo quid irascitur eis, a quibus non colitur, cum a suis partibus non colatur? Restat ergo ut dicant omnes deos suas habere vitas, sibi quemque vivere, nullum eorum esse partem cuiusquam, sed omnes colendos, qui cognosci et coli possunt, quia tam multi sunt, ut omnes non possint.
3 Quorum Iuppiter quia rex praesidet, ipsum credo ab eis putari regnum constituisse vel auxisse Romanum. Nam si hoc ipse non fecit, quem alium deum opus tam magnum potuisse adgredi credant, cum omnes occupati sint officiis et operibus propriis, nec alter inruat in alterius?
4 A rege igitur deorum regnum hominum potuit propagari et augeri.
Augustinus HOME

bke17.55v bnf12214.255