Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput X
1 | Cur illi etiam Iuno uxor adiungitur, quae dicatur "soror et coniux"? Quia Iovem, inquiunt, in aethere accipimus, in aere Iunonem, et haec duo elementa coniuncta sunt, alterum superius, alterum inferius. Non est ergo ille, de quo dictum est "Iovis omnia plena", si aliquam partem implet et Iuno. |
2 | An uterque utrumque implet, et ambo isti coniuges et in duobus istis elementis et in singulis simul sunt? Cur ergo aether datur Iovi, aer Iunoni? Postremo ipsi duo satis essent: quid est quod mare Neptuno tribuitur, terra Plutoni? Et ne ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno Salacia, Plutoni Proserpina. |
3 | Nam sicut inferiorem caeli partem, id est aerem, inquiunt, Iuno tenet, ita inferiorem maris Salacia et terrae inferiorem Proserpina. Quaerunt quem ad modum sarciant fabulas, nec inveniunt. Si enim haec ita essent, tria potius elementa mundi esse, non quattuor, eorum veteres proderent, ut singula deorum coniugia dividerentur singulis elementis. |
4 | Nunc vero omni modo adfirmaverunt aliud esse aetherem, aliud aerem. Aqua vero sive superior sive inferior utique aqua est; puta quia dissimilis: numquid in tantum ut aqua non sit? Et inferior terra quid aliud potest esse quam terra quantalibet diversitate distincta? |
5 | Deinde ecce iam totus in his quattuor vel tribus elementis corporeus completus est mundus: Minerva ubi erit? quid tenebit? quid implebit? Simul enim cum his in Capitolio constituta est, cum ista filia non sit amborum. Aut si aetheris partem superiorem Minervam tenere dicunt et hac occasione fingere poetas quod de Iovis capite nata sit: cur non ergo ipsa potius deorum regina deputatur, quod sit Iove superior? |
6 | An quia indignum erat praeponere patri filiam? Cur non de Iove ipso erga Saturnum iustitia ista servata est? An quia victus est? Ergo pugnarunt? Absit, inquiunt; fabularum est ista garrulitas. Ecce fabulis non credatur et de diis meliora sentiantur: cur ergo non data est patri Iovis, etsi non sublimior, aequalis certe sedes honoris? |
7 | Quia Saturnus, inquiunt, temporis longitudo est. Tempus ergo colunt, qui Saturnum colunt, et rex deorum Iuppiter insinuatur natus ex tempore. Quid enim indignum dicitur, cum Iuppiter et Iuno nati dicuntur ex tempore, si caelum est ille et illa terra, cum facta sint utique caelum et terra? |
8 | nam hoc quoque in libris suis habent eorum docti atque sapientes. Neque de figmentis poeticis, sed de philosophorum libris a Vergilio dictum est: Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit, | id est in gremium telluris aut terrae; quia et hic aliquas differentias volunt esse atque in ipsa terra aliud Terram, aliud Tellurem, aliud Tellumonem putant, et hos omnes deos habent suis nominibus appellatos, suis officiis distinctos, suis aris sacrisque veneratos. |
9 | Eandem terram etiam matrem deum vocant, ut iam poetae tolerabiliora confingant, si secundum istorum non poeticos, sed sacrorum libros non solum Iuno, "soror et coniux", sed etiam mater est Iovis. Eandem terram Cererem, eandem etiam Vestam volunt, cum tamen saepius Vestam non nisi ignem esse perhibeant pertinentem ad focos, sine quibus civitas esse non potest, et ideo illi virgines solere servire, quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur. |
10 | Quam totam vanitatem aboleri et extingui utique ab illo oportuit, qui est natus ex virgine. Quis enim ferat, quod, cum tantum honoris et quasi castitatis igni tribuerint, aliquando Vestam non erubescunt etiam Venerem dicere, ut vanescat in ancillis eius honorata virginitas? |
11 | Si enim Vesta Venus est, quo modo ei rite virgines a Veneris operibus abstinendo servierunt? An Veneres duae sunt, una virgo, altera mulier? An potius tres, una virginum, quae etiam Vesta est, alia coniugatarum, alia meretricum? |
12 | Cui etiam Phoenices donum dabant de prostitutione filiarum, antequam eas iungerent viris. Quae illarum est matrona Vulcani? Non utique virgo, quoniam habet maritum. Absit autem ut meretrix, ne filio Iunonis et cooperario Minervae facere videamur iniuriam. |
13 | Ergo haec ad coniugatas intellegitur pertinere: sed eam nolumus imitentur in eo quod fecit illa cum Marte. Rursus, inquiunt, ad fabulas redis. Quae ista iustitia est, nobis suscensere, quod talia dicimus de diis eorum, et sibi non suscensere, qui haec in theatris libentissime spectant crimina deorum suorum? |
14 | Et (quod esset incredibile, nisi contestatissime probaretur) haec ipsa theatrica crimina deorum in honorem instituta sunt eorundem deorum. |