monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 4, V <<<     >>> VII

Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput VI

1 Iustinus, qui Graecam vel potius peregrinam Trogum Pompeium secutus non Latine tantum, sicut ille, verum etiam breviter scripsit historiam, opus librorum suorum sic incipit: "Principio rerum gentium nationumque imperium penes reges erat, quos ad fastigium huius maiestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat. Populi nullis legibus tenebantur, fines imperii tueri magis quam proferre mos erat, intra suam cuique patriam regna finiebantur. Primus omnium Ninus rex Assyriorum veterem et quasi avitum gentibus morem nova imperii cupiditate mutavit. Hic primus intulit bella finitimis et rudes adhuc ad resistendum populos ad terminos usque Libyae perdomuit." Et paulo post: "Ninus", inquit, "magnitudinem quaesitae dominationis continua possessione firmavit. Domitis igitur proximis cum accessione virium fortior ad alios transiret et proxima quaeque victoria instrumentum sequentis esset, totius Orientis populos subegit." Qualibet autem fide rerum vel iste vel Trogus scripserit (nam quaedam illos fuisse mentitos aliae fideliores litterae ostendunt), constat tamen et inter alios scriptores regnum Assyriorum a Nino rege fuisse longe lateque porrectum.
2 Tam diu autem perseverait, ut Romanum nondum sit eius aetatis. Nam sicut scribunt, qui chronicam historiam persecuti sunt, mille ducentos et quadraginta annos ab anno primo, quo Ninus regnare coepit, permansit hoc regnum, donec transferretur ad Medos. Inferre autem bella finitimis et in cetera inde procedere ac populos sibi non molestos sola regni cupiditate conterere et subdere, quid aliud quam grande latrocinium nominandum est?
Augustinus HOME

bke17.52r bnf12214.239

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik