Augustinus, De Civitate Dei, 4, Caput II
1 | Promiseramus ergo quaedam nos esse dicturos adversus eos, qui Romanae rei publicae clades in religionem nostram referunt, et commemoraturos quaecumque et quantacumque occurrere potuissent vel satis esse viderentur mala, quae illa civitas pertulit vel ad eius imperium provinciae pertinentes, antequam eorum sacrificia prohibita fuissent; quae omnia procul dubio nobis tribuerent, si iam vel illis clareret nostra religio vel ita eos a sacris sacrilegis prohiberet. |
2 | Haec in secundo et tertio libro satis, quantum existimo, absolvimus, in secundo agentes de malis morum, quae mala vel sola vel maxima deputanda sunt, in tertio autem de his malis, quae stulti sola perpeti exhorrent, corporis videlicet externarumque rerum, quae plerumque patiuntur et boni; illa vero mala non dico patienter, sed libenter habent, quibus ipsi fiunt mali. |
3 | Et quam pauca dixi de sola ipsa civitate atque eius imperio! nec inde omnia usque ad Caesarem Augustum. Quid, si commemorare voluissem et exaggerare illa mala, quae non sibi invicem homines faciunt, sicut sunt vastationes eversionesque bellantum, sed ex ipsius mundi elementis terrenis accidunt rebus (quae uno loco Apuleius breviter stringit in eo libello quem de mundo scripsit, terrena omnia dicens mutationes, conversiones et interitus habere; namque inmodicis tremoribus terrarum, ut verbis eius utar, dissiluisse humum et interceptas urbes cum populis dicit; abruptis etiam imbribus prolutas totas esse regiones; illas etiam, quae prius fuerant continentes, hospitibus atque advenis fluctibus insulatas aliasque desidia maris pedestri accessu pervias factas; ventis ac procellis eversas esse civitates; incendia de nubibus emicasse, quibus Orientis regiones conflagratae perierunt, et in Occidentis plagis scaturrigines quasdam ac proluviones easdem strages dedisse; sic ex Aetnae verticibus quondam effusis crateribus divino incendio per declivia torrentis vice flammarum flumina cucurrisse), si haec atque huius modi, quae habet historia, unde possem, colligere voluissem, quando finissem? |
4 | quae illis temporibus evenerunt, antequam Christi nomen ulla istorum vana et verae saluti perniciosa conprimeret. Promiseram etiam me demonstraturum, quos eorum mores et quam ob causam Deus verus ad augendum imperium adiuvare dignatus est, in cuius potestate sunt regna omnia, quamque nihil eos adiuverint hi, quos deos putant, et potius quantum decipiendo et fallendo nocuerint: unde nunc mihi video esse dicendum, et magis de incrementis imperii Romani. |
5 | Nam de noxia fallacia daemonum, quos velut deos colebant, quantum malorum invexerit moribus eorum, in secundo maxime libro non pauca iam dicta sunt. Per omnes autem absolutos tres libros, ubi oportunum visum est, commendavimus, etiam in ipsis bellicis malis quantum solaciorum Deus per Christi nomen, cui tantum honoris barbari detulerunt praeter bellorum morem, bonis malisque contulerit, quo modo "qui facit solem suum oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos". |