monumenta.ch > Augustinus > 30
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XXIX <<<     >>> XXXI

Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput XXX

1 Qua igitur fronte quo corde, qua inpudentia qua insipientia vel potius amentia illa diis suis non inputant, et haec nostro inputant Christo? Crudelia bella civilia, omnibus bellis hostilibus, auctoribus etiam eorum fatentibus, amariora, quibus illa res publica nec adflicta, sed omnino perdita iudicata est, longe ante adventum Christi exorta sunt, et sceleratarum concatenatione causarum a bello Mariano atque Sullano ad bella Sertorii et Catilinae (quorum a Sulla fuerat ille proscriptus, ille nutritus), inde ad Lepidi et Catuli bellum (quorum alter gesta Sullana rescindere, alter defendere cupiebat), inde ad Pompei et Caesaris (quorum Pompeius sectator Sullae fuerat eiusque potentiam vel aequaverat vel iam etiam superaverat; Caesar autem Pompei potentiam non ferebat, sed quia non habebat, quam tamen illo victo interfectoque transcendit), hinc ad alium Caesarem, qui post Augustus appellatus est, pervenerunt, quo imperante natus est Christus.
2 Nam et ipse Augustus cum multis gessit bella civilia, et in eis etiam multi clarissimi viri perierunt, inter quos et Cicero, disertus ille artifex regendae rei publicae. Pompei quippe victorem Gaium Caesarem, qui victoriam civilem clementer exercuit suisque adversariis vitam dignitatemque donavit, tamquam regni adpetitorem quorundam nobilium coniuratio senatorum velut pro rei publicae libertate in ipsa curia trucidavit.
3 Huius deinde potentiam multum moribus dispar vitiisque omnibus inquinatus atque corruptus adfectare videbatur Antonius, cui vehementer pro eadem illa velut patriae libertate Cicero resistebat. Tunc emerserat mirabilis indolis adulescens ille alius Caesar, illius Gai Caesaris filius adoptivus, qui, ut dixi, postea est appellatus Augustus.
4 Huic adulescenti Caesari, ut eius potentia contra Antonium nutriretur, Cicero favebat, sperans eum depulsa et oppressa Antonii dominatione instauraturum rei publicae libertatem, usque adeo caecus atque inprovidus futurorum, ut ille ipse iuvenis, cuius dignitatem ac potestatem fovebat, et eundem Ciceronem occidendum Antonio quadam quasi concordiae pactione permitteret et ipsam libertatem rei publicae, pro qua multum ille clamaverat, dicioni propriae subiugaret.
Augustinus HOME

bke17.48v bnf12214.224

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik