1 | Cum vero Marius civili sanguine iam cruentus multis adversarum sibi partium peremptis victus Urbe profugisset, vix paululum respirante civitate, ut verbis Tullianis utar, "superavit postea Cinna cum Mario. Tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis extincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla, ne dici quidem opus est quanta deminutione civium et quanta calamitate rei publicae." De hac enim vindicta, quae perniciosior fuit, quam si scelera quae puniebantur inpunita relinquerentur, ait et Lucanus: Excessit medicina modum nimiumque secuta est, Qua morbi duxere manum. Periere nocentes; Sed cum iam soli possent superesse nocentes. | Illo bello Mariano atque Sullano exceptis his, qui foris in acie ceciderunt, in ipsa quoque Urbe cadaveribus vici plateae fora theatra templa completa sunt, ut difficile iudicaretur, quando victores plus funerum ediderint, utrum prius ut vincerent, an postea quia vicissent; cum primum victoria Mariana, quando de exilio se ipse restituit, exceptis passim quaqua versum caedibus factis caput Octavii consulis poneretur in rostris, Caesares a Fimbria domibus trucidarentur suis, duo Crassi pater et filius in conspectu mutuo mactarentur, Baebius et Numitorius unco tracti sparsis visceribus interirent, Catulus hausto veneno se manibus inimicorum subtraheret, Merula flamen Dialis praecisis venis Iovi etiam suo sanguine litaret. |