Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput XXV
1 | Eleganti sane senatus consulto eo ipso loco, ubi funereus tumultus ille commissus est, ubi tot cives ordinis cuiusque ceciderunt, aedes Concordiae facta est, ut Gracchorum poenae testis contionantum oculos feriret memoriamque compungeret. Sed hoc quid aliud fuit quam inrisio deorum, illi deae templum construere, quae si esset in civitate, non tantis dissensionibus dilacerata conrueret? Nisi forte sceleris huius rea Concordia, quia deserverat animos civium, meruit in illa aede tamquam in carcere includi. |
2 | Cur enim, si rebus gestis congruere voluerunt, non ibi potius aedem Discordiae fabricarunt? An ulla ratio redditur, cur Concordia dea sit, et Discordia dea non sit, ut secundum Labeonis distinctionem bona sit ista, illa vero mala? |
3 | Nec ipse aliud secutus videtur quam quod advertit Romae etiam Febri, sicut Saluti, templum constitutum. Eo modo igitur non solum Concordiae, verum etiam Discordiae constitui debuit. Periculose itaque Romani tam mala dea irata vivere voluerunt nec Troianum excidium recoluerunt originem ab eius offensione sumpsisse. |
4 | Ipsa quippe quia inter deos non fuerat invitata, trium dearum litem aurei mali suppositione commenta est; unde rixa numinum et Venus victrix, et rapta Helena et Troia deleta. Quapropter, si forte indignata, quod inter deos in Urbe nullum templum habere meruit, ideo iam turbabat tantis tumultibus civitatem, quanto atrocius potuit inritari, cum in loco illius caedis, hoc est in loco sui operis, adversariae suae constitutam aedem videret! |
5 | Haec vana ridentibus nobis illi docti sapientesque stomachantur, et tamen numinum bonorum malorumque cultores de hac quaestione Concordiae Discordiaeque non exeunt, sive praetermiserint harum dearum cultum eisque Febrem Bellonamque praetulerint, quibus antiqua fana fecerunt, sive et istas coluerint, cum sic eos discedente Concordia Discordia saeviens usque ad civilia bella perduxerit. |