Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput XXIV
1 | Initium autem civilium malorum fuit seditiones Gracchorum agrariis legibus excitatae. Volebant enim agros populo dividere, quos nobilitas perperam possidebat. Sed iam vetustam iniquitatem audere convellere periculosissimum, immo vero, ut res ipsa docuit, perniciosissimum fuit. |
2 | Quae funera facta sunt, cum prior Gracchus occisus est! quae etiam, cum alius frater eius non longo interposito tempore! Neque enim legibus et ordine potestatum, sed turbis armorumque conflictibus nobiles ignobilesque necabantur. |
3 | Post Gracchi alterius interfectionem Lucius Opimius consul, qui adversus eum intra Urbem arma commoverat eoque cum sociis oppresso et extincto ingentem civium stragem fecerat, cum quaestionem haberet iam iudiciaria inquisitione ceteros persequens, tria milia hominum occidisse perhibetur. |
4 | Ex quo intellegi potest, quantam multitudinem mortium habere potuerit turbidus conflictus armorum, quando tantam habuit iudiciorum velut examinata cognitio. Percussor Gracchi ipsius caput, quantum grave erat, tanto auri pondere consuli vendidit; haec enim pactio caedem praecesserat. |
5 | In qua etiam occisus est cum liberis Marcus Fulvius consularis. |