monumenta.ch > Augustinus > 23
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XXII <<<     >>> XXIV

Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput XXIII

1 Sed iam illa mala breviter, quantum possumus, commemoremus, quae quanto interiora, tanto miseriora exstiterunt: discordiae civiles vel potius inciviles, nec iam seditiones, sed etiam ipsa bella urbana, ubi tantus sanguis effusus est, ubi partium studia non contionum dissensionibus variisque vocibus in alterutrum, sed plane iam ferro armisque saeviebant; bella socialia, bella servilia, bella civilia quantum Romanum cruorem fuderunt, quantam Italiae vastationem desertionemque fecerunt!
2 Namque antequam se adversus Romam sociale Latium commoveret, cuncta animalia humanis usibus subdita, canes equi, asini boves, et quaeque alia pecora sub hominum dominio fuerunt, subito efferata et domesticae lenitatis oblita relictis tectis libera vagabantur et omnem non solum aliorum, verum etiam dominorum aversabantur accessum, non sine exitio vel periculo audentis, si quis de proximo urgeret.
3 Quanti mali signum fuit, si hoc signum fuit, quod tantum malum fuit, si etiam signum non fuit! Hoc si nostris temporibus accidisset, rabidiores istos quam sua illi animalia pateremur.
Augustinus HOME

bke17.46r bnf12214.214

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik