monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XIV <<<     >>> XVI

Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput XV

1 Ipsorum autem regum qui exitus fuerunt? De Romulo viderit adulatio fabulosa, qua perhibetur receptus in caelum; viderint quidam scriptores eorum, qui eum propter ferocitatem a senatu discerptum esse dixerunt subornatumque nescio quem Iulium Proculum, qui eum sibi apparuisse diceret eumque per se populo mandasse Romano, ut inter numina coleretur, eoque modo populum, qui contra senatum intumescere coeperat, repressum atque sedatum.
2 Acciderat enim et solis defectio, quam certa ratione sui cursus effectam imperita nesciens multitudo meritis Romuli tribuebat. Quasi vero si luctus ille solis fuisset, non magis ideo credi deberet occisus ipsumque scelus aversione etiam diurni luminis indicatum; sicut re vera factum est, cum Dominus crucifixus est crudelitate atque impietate Iudaeorum.
3 Quam solis obscurationem non ex canonico siderum cursu accidisse satis ostendit, quod tunc erat pascha Iudaeorum; nam plena luna sollemniter agitur, regularis autem solis defectio non nisi lunae fine contingit. Satis et Cicero illam inter deos Romuli receptionem putatam magis significat esse quam factam, quando et laudans eum in libris de re publica Scipionisque sermone: "Tantum est", inquit, "consecutus, ut, cum subito sole obscurato non comparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur, quam opinionem nemo umquam mortalis assequi potuit sine eximia virtutis gloria." (Quod autem dicit eum subito non comparuisse, profecto ibi intellegitur aut violentia tempestatis aut caedis facinorisque secretum; nam et alii scriptores eorum defectioni solis addunt etiam subitam tempestatem, quae profecto aut occasionem sceleri praebuit aut Romulum ipsa consumpsit.) De Tullo quippe etiam Hostilio, qui tertius a Romulo rex fuit, qui et ipse fulmine absumptus est, dicit in eisdem libris idem Cicero, propterea et istum non creditum in deos receptum tali morte, quia fortasse quod erat in Romulo probatum, id est persuasum, Romani vulgare noluerunt, id est vile facere, si hoc et alteri facile tribueretur.
4 Dicit etiam aperte in invectivis: "Illum, qui hanc urbem condidit, Romulum ad deos immortales benivolentia famaque sustulimus", ut non vere factum, sed propter merita virtutis eius benivole iactatum diffamatumque monstraret. In Hortensio vero dialogo cum de solis canonicis defectionibus loqueretur: "Ut easdem", inquit, "tenebras efficiat, quas effecit <in> interitu Romuli, qui obscuratione solis est factus." Certe hic minime timuit hominis interitum dicere, quia disputator magis quam laudator fuit. Ceteri autem reges populi Romani, excepto Numa Pompilio et Anco Marcio, qui morbo interierunt, quam horrendos exitus habuerunt! Tullus, ut dixi, Hostilius, victor et eversor Albae, cum tota domo sua fulmine concrematus est.
5 Priscus Tarquinius per sui decessoris filios interemptus est. Servius Tullius generi sui Tarquinii Superbi, qui ei successit in regnum, nefario scelere occisus est. Nec "discessere adytis arisque relictis di" tanto in optimum illius populi regem parricidio perpetrato, quos dicunt, ut hoc miserae Troiae facerent eamque Graecis diruendam exurendamque relinquerent, adulterio Paridis fuisse commotos; sed insuper interfecto a se socero Tarquinius ipse successit.
6 Hunc illi dii nefarium parricidam soceri interfectione regnantem, insuper multis bellis victoriisque gloriantem et de manubiis Capitolium fabricantem non abscedentes, sed praesentes manentesque viderunt et regem suum Iovem in illo altissimo templo, hoc est in opere parricidae, sibi praesidere atque regnare perpessi sunt.
7 Neque enim adhuc innocens Capitolium struxit et postea malis meritis Urbe pulsus est, sed ad ipsum regnum, in quo Capitolium fabricaret, inmanissimi sceleris perpetratione pervenit. Quod vero eum regno Romani postea depulerunt ac secluserunt moenibus civitatis, non ipsius de Lucretiae stupro, sed filii peccatum fuit illo non solum nesciente, sed etiam absente commissum.
8 Ardeam civitatem tunc oppugnabat, pro populo Romano bellum gerebat; nescimus quid faceret, si ad eius notitiam flagitium filii deferretur; et tamen inexplorato iudicio eius et inexperto ei populus ademit imperium et recepto exercitu, a quo deseri iussus est, clausis deinde portis non sivit intrare redeuntem.
9 At ille post bella gravissima, quibus eosdem Romanos concitatis finitimis adtrivit, postea quam desertus ab eis quorum fidebat auxilio regnum recipere non evaluit, in oppido Tusculo Romae vicino quattuordecim, ut fertur, annos privatam vitam quietus habuit et cum uxore consenuit, optabiliore fortassis exitu quam socer eius, generi sui facinore nec ignorante filia, sicut perhibetur, extinctus.
10 Nec tamen istum Tarquinium Romani crudelem aut sceleratum, sed superbum appellaverunt, fortasse regios eius fastus alia superbia non ferentes. Nam scelus occisi ab eo soceri optimi regis sui usque adeo contempserunt, ut eum regem suum facerent; ubi miror, si non scelere graviore mercedem tantam tanto sceleri reddiderunt.
11 Nec "discessere adytis arisque relictis di." Nisi forte quispiam sic defendat istos deos, ut dicat eos ideo mansisse Romae, quo possent magis Romanos punire suppliciis quam beneficiis adiuvare, seducentes eos vanis victoriis et bellis gravissimis conterentes. Haec fuit Romanorum vita sub regibus laudabili tempore illius rei publicae usque ad expulsionem Tarquinii Superbi per ducentos ferme et quadraginta et tres annos, cum illae omnes victoriae tam multo sanguine et tantis emptae calamitatibus vix illud imperium intra viginti ab Urbe milia dilataverint; quantum spatium absit ut saltem alicuius Getulae civitatis nunc territorio comparetur.
Augustinus HOME

bke17.39v bnf12214.188

Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XIV <<<     >>> XVI
monumenta.ch > Augustinus > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik