monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XI <<<     >>> XIII

Augustinus, De Civitate Dei, 3, Caput XII

1 Nec his sacris tamen Roma dignata est esse contenta, quae tam multa illic Pompilius constituerat. Nam ipsius summum templum nondum habebat Iovis; rex quippe Tarquinius ibi Capitolium fabricavit; Aesculapius autem ab Epidauro ambivit ad Romam, ut peritissimus medicus in urbe nobilissima artem gloriosius exerceret; mater etiam deum nescio unde a Pessinunte; indignum enim erat, ut, cum eius filius iam colli Capitolino praesideret, adhuc ipsa in loco ignobili latitaret.
2 Quae tamen si omnium deorum mater est, non solum secuta est Romam quosdam filios suos, verum et alios praecessit etiam secuturos. Miror sane, si ipsa peperit Cynocephalum, qui longe postea venit ex Aegypto. Utrum etiam dea Febris ex illa nata sit, viderit Aesculapius pronepos eius; sed undecumque nata sit, non, opinor, audebunt eam dicere ignobilem dii peregrini deam civem Romanam.
3 Sub hoc tot deorum praesidio (quos numerare quis potest, indigenas et alienigenas, caelites terrestres, infernos marinos, fontanos fluviales, et, ut Varro dicit, certos atque incertos, in omnibusque generibus deorum, sicut in animalibus, mares et feminas?) sub hoc ergo tot deorum praesidio constituta Roma non tam magnis et horrendis cladibus, quales ex multis paucas commemorabo, agitari adfligique debuit.
4 Nimis enim multos deos grandi fumo suo tamquam signo dato ad tuitionem congregaverat, quibus templa altaria, sacrificia sacerdotes instituendo atque praebendo summum verum Deum, cui uni haec rite gesta debentur, offenderet.
5 Et felicior quidem cum paucioribus vixit, sed quanto maior facta est, sicut navis nautas, tanto plures adhibendos putavit; credo, desperans pauciores illos, sub quibus in comparatione peioris vitae melius vixerat, non sufficere ad opitulandum granditati suae. Primo enim sub ipsis regibus, excepto Numa Pompilio, de quo iam supra locutus sum, quantum malum discordiosi certaminis fuit, quod fratrem Romuli coegit occidi!
Augustinus HOME

bke17.37v bnf12214.178

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik